Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

512 SOPRON VÁRMEGYE TÖRTÉfÍETÉ in quibus dictus excommunicatus, denunciatus, aggraVatus et reaggravatus fuerit, ministrentur, nisi penitencia et baptis­mus indifferenter et ewcaristia infirmis tantum et matri­monium sive ecclesiastica sacramenta contrahatur, et sub eisdem locis decedentibus ecclesiastica denegetur sepultura. post triduum vero recessum excommunicati, aggravati et reaggravati omnia sacramenta ecclesiastica resummantur, certificando eundem Paulum abbatem excommunicatum aggravatum et reaggravatum : diaboli membrum, si in huius­modi sentenciis animo indurato, quod deus avertat, pertina­citer perstiterit, extunc ad invocacionem brachii secularis contra eundem dictis diebus elapsis, servatis de iure ser­vandis, procedemus. Ut autem predicta omnia et singula ad singulorum noticiam evidencius deducantur, omnibus et singulis dominis supradictis et vestrum cuilibet in solidum, qui super hoc requisiti fueritis aut alter vestrum fuerit requisitus, sub pena excommunicacionis mandamus, quatenus copiam presencium literarum nostrarum sive processum in portis ecclesiarum vestrarum et locorum, ubi prefatus ex­communicatus, aggravatus et ^reaggravatus inobediens, rebellans ac cum ipso participantes antedicti seu aliquis eorum inhabitat, faciatis affigi et tamdiu ibidem extensam permittatis, quousque copiam ipsam legendo, omnia et singula fiant manifesta; et a premissis omnibus non cesse­tis, donec a nobis superinde aliud habueritis in commissis. Absolucionem vero omnium et singulorum premissorum, nobis tantummodo aut superiori nostro reservamus. Seriem vero excommunicacionis vestre et quidquid in premissis feceritis, nobis per vestras literas patenter emanatas, presen­tibus eciam in specie remissis, fidelìter intimetis. Datum Wesprimii, vieesimo nono die mensis Octobris, anno domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto ; presentibus ibidem magistro Nicolao canonico ecclesie Wesprimiensis, Dionisio sancti Johannis et Thoma, sancte Margarethe de Wesprimio ecclesiarum plebanis. Lecta et collacionata cum originali per me Johannem Waswary notarium.

Next

/
Oldalképek
Tartalom