Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
metali consignassent, abínde tendissent versus aquilonem per magnum spácium progredíendo, pervenissent ad predium abbatis, quod Boron vocatur, et ibi essent tres mete terree antique bene apparentes, una scilicet eorum constaret de terra Gyrolth in occidentali parte, alia de predio abbatis in parte aquilonis, tercia vero in meridionali parte de terra litigiosa Boroszaka, et easdem signo metali consignassent; deinde tendissent contra orientem per bonum spácium et per certas metas cursivas conterminatas cum possessione Boron abbatis et signo metali consignassent, abhinc autem fecissent girum contra meridiem et transissent per silvam, que alias virgultum fuisset, nunc vero glandinosa, iuxta terminos Wkech, et pervenissent ad predium sepedicti abbatis, quod Zakan dicitur, et signo metali consignassent; deinde vero reverteretur versus occidentem, tendissentque in via erbosa et subintrassent terram Laurencii, que sibi dotata fuisset cum uxore sua, et eandem signo metali consignassent, deinde protelaretur, er pervenissent ad locum priorem, a quo incepissent, et easdem ibidem terminassent, signoque metali consignassent. Habita itaque huiusmodi revisione, metarumque reambulacione et consignacione cum dictis vicinis et commetaneis dicti comitatus Soproniensis hominibus illac legitimé convocatis, deum et eius iusticiam habendo pre oculis, dictas terras litigiosas premisso modo reambulatas in medioque metarum dicti abbatis, ut prefertur, adiacentes, simulcum terris arabilibus et silvis glandinosis ac vinearum promontoriis et nemoribus in eisdem existentibus et easdem regali mensura mensurando, et eciam prout et quemadmodum ipsis, ac dictis vicinis commetaneisque eisdem adherendo visu considerare et animo metiri potuissent ad noningenta iugera terrarum arabilium regalium reperissent ; demum vero dictos vicinos et commetaneos super eo interrogatos et examinatos habuissent, utrum tantum unicum sit Zaka, vel duo, quiquidem vicini et commetanei ipsis adherendo maturo Consilio prehabito, voce unanimi respondissent, quomodo ipsi vicini et commetanei audivissent ab avis et progenitoribus ipsorum, quod semper fuissent duo, una utputa, Zanthozakan, alia vero, scilicet litigiosa, Boroszaka vocarentur.