Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

exponentes, ex tali discordia nolumus suis iuribus destituì, igitur mandamus harum serie fidelitati vestre firmissime, quate­nus statim receptis presentibus, non obstante priori execucione inter partes facta, ad execucionem predictam, ex novo vestrum hominem idoneum et pro testimonio fidedignum deputare debeatis, presente quo, homo noster per nos depu­tatus execucionem predictam inter partes iuxta nostram ad­iudicacionem peragere valeat suo ordine atque possit; et tandem seriem premissorum, ut fuerit expediens, nostre per­sonali presencie fìdeliter rescribatis, secus non facturi, pre­sentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, feria quarta proxima post festum Exaltacionis sancte crucis, anno domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto, regni nostri anno decimo nono, coronacionis vero tredecimo. Nos enim mandatis eiusdem vestre serenitatis in omnibus obedire volentes ut tenemur, unacum magistro Michaele de Lelez homine vestro de curia vestra regia specialiter ad infrascripta peragenda transmisso, in literisque vestris ad­iudicatoriis modo simili nobis directis et summo cum honore receptis inter alios nominatim conscripto, nostrum hominem videlicet honorabilem magistrum Demetrium socium et con­canicum nostrum, ad contenta earumdem literarum vestra­rum adiudicatoriarum perficienda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum; qui tandem ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod quamvis iuxta continenciam literarum vestrarum adiudicatoriarum prenarratarum, in festo beati Bartholomei apostoli pronunc preterito, aliisque diebus aptis et sufficientibus, execucio fieri debuerit, aliqualiterque incepta extiterit, tamen ipsi iuxta premissum vestre sereni­tatis preceptum feria quinta proxima ante festum beati Francisci confessonis proxime preteritum, primo'ad faciem predii Zanthozakan aliter Barathzakan vocati, cum vicinis et commetaneis necnon nobilibus comprovincialibus comitatus Soproniensis illac legitimé convocatis et presentibus acce­dendo, ubi pro parte venerabilis et religiosi fratris Pauli abbatis ecclesie de Borsmonostra revidendum et incipien­dum ipsum predium per suas veras metas reambulando, ac evidentibus et apparentibus signis consignando, hoc ordine

Next

/
Oldalképek
Tartalom