Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

quarte puellaris condam domine Elizabeth filie condam Johannis de Cheer, athavie sue, nostram in presenciam in causam convenerit, in qua servatis servandis iidem Ladislaus, Stephanus ac domine Elizabeth et Barbara ad instanciam ipsius Nicolai excommunicacionis aggravacionisque et re­aggravacionis sentenciis laqueati et irretiti extiterunt et in eisdem denunciati fuerunt, tamen ipse partes super huius­modi quarta puellari effective concordassent imo concor­darunt nostri in presencia ; suplicatumque extitit nobis in personis eorumdem Stephani, Ladislai et dominarum Eliza­beth et Barbara, ut ipsos ab huiusmodi sentenciis excom­municacionis, aggravacionis et reaggravacionis auctoritate nostra per vos (eo) quod propter loci distanciam hanc sedem Jauriensem visitare non possent, absolvi facere dignaremur. Huiusmodi requisicionibus (incli)nati huiusmodi absolucioni, quam per vos faciendum auctoritate nostra duximus com­mittendum, vestre igitur dominacioni tenore presencium in­dulgemus (et) committimus, quod auditis confessionem dicto­rum Stephani, Ladislai dominarumque Elizabeth et Barbara iniuncta ipsis penitencia salutari, auctoritate nostra presen­tibus vobis in hac parte attributa mediante, ab huiusmodi excommunicacionis, aggravacionis et reaggravacionis sen­tenciis absolvatis, eosdemque unitati sancte matris ecclesie admittatis ac participacionem Christi fidelium unacum omni­bus ipsis participantibus admittatis, recepto prius ab ipsis corporali iuramento ad sancta dei evangelia per ipsos pre­stito de (stando) iuri et mandatis ecclesie (pancioni), ipsos que per vos sic absolutos, si necesse fuerit, in vestris ecclesiis dum maior populi multitudo aderit, fore pronuncietis. Datum Jaurini, in festo beate Marie virginis de Nive, anno domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo. Petrus de Sabaria nótárius. Belől zöld viaszba nyomott gyürüs-pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. ltárban N. R. A. 1700. 122. dipi. oszt. 24972. A gr. Esterházy cs. galantai Itárában megvan a csornai convent bizonyságlevele 1470. »in festo Transfiguracionis domini 8 kiállítva, mely szerint «Valentinus Cherekles de Zyrak* Cziráki János Özvegye, Erzsébet és Cziráki Gáspár fia Benedek bele­egyezésével, egy udvartelket és tizenkét hold földet, melyeket neki Cziráki Gáspár zálogosított e], Niczki Benedeknek hat arany forintért alzálogba ad,

Next

/
Oldalképek
Tartalom