Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
pro domina Sophia similiter consorte sua, necnon domina Veronica consors Valentini de Thard pro nobili puella Christina vocatis, filiabus scilicet condam Johannis Vgrini de dieta Myhaly, cum procuratoriis literis nostris onera et gravamina earumdem ad infraseripta in se recipiendo ab una, parte vero ex alia Nicolaus de Wadasfalwa, Petrus, Stephanus et Johannes filii eiusdem, Anthonius filius Stephani filii predicti Nicolai, Blasius, condam Ladislai, Stephanus filius Emerici, Johannes filius eiusdem Stephani, Albertus et Fabianus filii condam Benedicti, Benedictus filius Jacobi et Michael Waswari pro nobili domina Veronica vocata consorte sua, filia videlicet condam Dominici de eadem Wadasfalwa, coram nobis personaliter constituti per easdem partes in alterutrum confessum extitit viva voce in hunc modum, quod quia inter ipsos racione cuiusdam predii Zenthandras vocati, in comitatu Soproniensi existentis, necnon aliorum factorum potenciariorum ac differenciarum diverse cause, lites, contenciones et discordie exorte et diucius ventilate extitissent, tamen ipsi premissas causas, lites, discessiones et difìerencias arbitrio et composicioni octo proborum virorum, per easdem partes equali numero eligendorum, talimodo submisissent imo submiserunt coram nobis, ut in festo conversionis beati Pauli apostoli proxime venturo in possessione Kerezthwr vocata iamfati octo probi viri, auditis parcium proposicionibus, visisque literis et literalibns instrumentis eorumdem, prefatum negocium concernentibus, quitquid inter easdem partes disponerent et arbitrarentur, id eedem partes acceptare et firmiter observare tenerentur, tali obligaminis vinculo mediante, quod si qua parcium premissarum arbitrativam disposicionem dictorum octo proborum virorum acceptare et observare recusaret, extunc talis pars non acceptans contra partem alteram premissa acceptantem in pena fidefragi convinceretur eo facto. Ipsoque itaque termino adveniente prenominati octo probi viri, videlicet venerabilis dominus frater Paulus prepositus et prelátus noster, magister Nicolaus de Wag, Emericus de eadem, Mathias de Lancz, discretus vir dominus Michael plebanus de dieta Myhaly, egregius Stephanus de Chorna, Johannes de Edwy et Paulus