Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

modi possessionarie introduccionis et statutionis seriem cum nominibus contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, terminoque assignato nobis fideliter rescribatis ; presentes autem sigillo nostro maiori, quo ut rex Hungarie utimur, fecimus consignari. Dátum Bude, in festő apparicionis beati Michaelis archangeli, anno domini Millesimo quadringentesimo decimo septimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo primo, Romanorum vero septimo. A győri káptalannak a beiktatásrót szóló jelentéséből, melynek eredetijét az orsz. ltárban őrzik. N. R. A.' 8. 18- dipi. oszt. 10569. 30. Az alispán és szolgabirák azt a peres ügyet, mely Pásztori Bondor Miklós és fia panaszára néhai Kis­faludi Ldrincz özvegye és fia ellen folyt, az utóbbiak kérelmére eldöntés végett a kir. curiára terjesztik föl. Szil, 1417. jun. 14. Nos Stephanus de Bakolnok vicecomes et iudices nobilium sedis de Rabakwz comitatus Soproniensis damus pro memoria, quod Nicolaus dictus Bondor de Paztor et Georgius filius eiusdem de eadem personaliter feria secunda proxima post festum beati Barnabe apostoli proxime pre­teritum, contra Anthonium filium et nobilem dominam re­lictam condam Laurencii magni de Kysfalud, pro quibus Jacobus parvus de Kaal cum procuratoriis literis conventus ecclesie de Chorna, iuxta continencias aliarum literarum nostrarum citatoriarum et prorogatoriarum in figura nostri iudicii comparendo proposuerunt eo modo, quod iamdictus condam Laurencius magnus de Kysfalud a sedecim annis incipiens, eisdem Nicolao et Georgio duodecim cubulis frugum et sedecim cubulis avenarum et totidem ulnis ferri vulgo sen (sin) dicti nec non sex marcis denariorum puta in toto ad estimacionem fere octo librarum se exten­dencium debitor fuisset et extitisset, quas ab ipsis Anthonio et nobili domina rehabere vellent iusticia mediante, quo audito suprafatus Jacobus parvus pro eisdem Anthonio et domina respondit ex adverso, quod iidem super ipsis debitis literas expeditorias haberent efficaces, et ibidem ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom