Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

266. I. Mátyás király Magyarbaran, Felowcz, Abran­haza és Likablancz nevű birtokokat, melyek közül Magyarbaran birtok akkor a németek kezén volt, Niczki Benedeknek és Thelekessy Benedeknek adomá­nyozza. Buda, 1464. jun. 30. commissio propria domini regis. Nos Mathias dei grácia Hungarie Dalmacie Croacie etc. rex, memorie commendamus tenore presencium signi­ficantes quibus expedit universis, quod nos tum ad non­nullorum fidelium nostrorum suplicacionis instanciam, nostre propterea porrecte maiestati, tum vero pro fidelitatibus et fidelium serviciorum gratuitis meritis fidelium nostrorum Benedicti filii Ladislai de Nyczk et alterius Benedicti de Thelekes, notarii reverendi in Christo patris domini Johannis episcopi ecclesie Quinqueecclesiensis fidelis nostri dilecti possessionem Magyarbaran, nunc apud manus theutonico­rum in confinibus habitam, ac aliam possessionem Fellowcz et predium Abranhaza in Soproniensi, que condam Georgii de Lwdberg et Petri de dieta Fellowcz; item aliud pre­dium Likablancz condam Ladislai de eadem et Nicolai de dieta Abranhaza in Castriferrei comitatibus existentes et habita prefuisse, sed per defectum seminis eorumdem ad nostram maiestatem et sacram coronam dicti regni nostri Hungarie devolute esse, nunc vero apud manus quorumdam nobilium de Saag, ac Stephani de Lowcz et Alberti de Damonia tanquam iurium nostrorum regalium celatorum sub taciturnitatis silencio existere perhibentur, simulcum omni nostro iure regio, si quod in possessionibus et prediis predictis qualitercunque haberemus, et nostram eciam alias ex quibuscunque viis, modis, causis et racionibus concernerent maiestatem, ac pariter cum cunctis earumdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, silvis, rubetis, nemo­ribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, mo­lendinorum et generaliter quarumlibet utilitatum et perti­nenciarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo

Next

/
Oldalképek
Tartalom