Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

OKLEVELEK. 1462. 258. A rábaközi alispán és szolgabirák arról a ha­talmas kodásr ól tanúskodnak, melyet Kisfaludy Gáspár jobbágyai Miháliban a malom dolga felől elkövettek. Németi, 1462. okt. 23. Nos Stephanus de Chorna vicecomes et iudices no­bilium comitatus Soproniensis sedis de Rabakuz memorie commendamus, quod cum nos ad instantem peticionem nobilis domine Veronica vocate consortis Valentini de Thord unum ex nobis iudicem nobilium videlicet Cle­mentem de Thata unacum Nicolao deWadasfalwa ad infra­scriptam inquisicionem faciendam duxissemus transmittendum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis concorditer retu­lerunt, quod ipsi die dominico proximo post festum beati Michaelis archangeli proxime preteritum in comitatu Sopro­niensi procedendo, ab omnibus quibus decuisset et licuisset, talem de infrascriptis scivissent veritatem, quod quia iobagio­nes Gaspar de Kysfalwd, in possessione Myhaly commo­rantes, ex voluntate ipsius domine Veronice in molendino ipsius domine in facie eiusdem possessionis Mihály decur­rente solucionem metrete vulgo merche vocate molare liberi essent, tali tamen condicione, ut iobagiones ipsius Gaspar semper ad labores eiusdem molendini promti et parati esse deberent ; nuper tamen, dum quidam famulus eiusdem domine prefatos iobagiones prefati Gaspar de Kys­falwa ad labores dicti molendini destinare voluisset, tunc iidem iobagiones Gaspar prefatum famulum domine Vero­nice cum quodam ligno acriter verberassent et crebris icti­bus iecissent, et dum ipsa domina Veronica ad deffeden­dum suum famulum cucurisset, tunc quidam ex iobagioni­bus ipsius Gaspar ex voluntate eiusdem Gaspar ipsam do­minam Veronicam hinc inde trucidasset, in preiudicium eiusdem domine manifestum. Datum in Nemthy, feria se­cunda proxima ante festum Simonis et Jude apostolorum, anno domini Millesimo CCCC 0 LX° secundo. Hátlapján három barna pecsét nyomaival ; eredetije a Kisfaludy cs. ltárában.

Next

/
Oldalképek
Tartalom