Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
257. A vasvári káptalan előtt Szecsődi János, Baranyai utóbb Szecsődi Nagy György vejével kibékül s a többiek között Pásztoriban levő birtokrészét neki és leányának átadja. 1462. aug. 24. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod Georgius magnus de Zechewd ab una, parte vero ab alia Johannes filius condam Stephani de eadem Zechewd, onera vero et gravamina quelibet Anthonii filii et nobilis puelle Margarethe filie suorum idem Johannes in infrascriptis per omnia super se assummentes, coram nobis personaliter constituti, sunt confessi in hunc modum, quod licet inter ipsos in facto porcionum possessionariarum ipsius Georgii in prescripta Zechewd, Kyskayd et Sewpthe in Castriferrei ac Pasthor vocatis in Sopproniensi comitatibus existentibus, per prefatum Johannem eidem Georgio mediantibus aliis literis nostris obligatoriis donatarum, litis et controversiarum materia exorta extitisset et suscitata ; intervenientibus tamen nonnullis probis et nobilibus viris pacem parcium zelantibus, ut ipsi et eorum successiva posteritas pacis pulchritudine valeant gratulari, taliter inter se disposuissent, adiudicassent et ordinassent, quod iuxta priores literas nostras fassionales, privilegiales et obligatorias, inter easdem partes emanatas, ipse Georgius magnus et nobilis domina Elena consors eiusdem huiusmodi porciones possessionarias irrevocabiliter perpetuo possidere valeant atque possint, preterea presertim, quod eciam idem Georgius prenominatum Johannem in diversis et multimodis arduis necessitatibus et inopiis totis viribus suis et expensis ac sumtibus defendisset, providisset et sublevasset, imo et nunc ad presens coram nostro testimonio eidem res et bona in valore octaginta florenorum auri puri simulcum promtis pecuniis computatis ex disposicione dictorum proborum hominum racione et pretextu ampliorum et inviolate fraternitatis respectum eidem Johanni et suis adherentibus assignat, ubi autem ipse Johannes de Zechewd vel Anthonius filius eiusdem aut