Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
416 SOPRON VÁRMEGYE TÖRTÉNETE. vocata, consors Valentini de Thaard modo simili persona liter, onera vero nobilium dominarum et puellarum Susanna, Barbara, Sophia et Cristina vocatarum, filiarum suarum, a condam Johanne Wgron de Mihály priore marito suo procreatarum, super se assumendo coram nobis personaliter constituti, per prefatos Pethew, Petrum Porkoláb, Simonem et Martinum sponte oraculo vive vocis confessum extitit in hunc modum, quod quia iuxta vim et formam aliarum literarum nostrarum composicionalium et oblígatorialium, occasione possessionis Agyagos vocate in comitatu Sopro niensi existentis, ex arbitrativa disposicione nonnullorum proborum hominum sub certis penis et obligaminibus in eisdem contentis, prefata nobilis domina Veronica, consors Valentini de Thaard, suo et filiarum suarum prescriptarum nominibus et in personis, de quinquaginta florenis auri puri boni et iusti ponderis in presenti festo beati Martini con fessoris et episcopi, hic coram nobis plenam et omnimodam ac effectivam impendisset satisfaccionem ; ob hoc ipsi Pethew, Petrus Porcolab ac Simon et Martinus in ipsorum et alio rum prescriptorum, quorum onera in se assumsisset, nomi nibus et in personis, memoratam dominam Veronicam nec non Susannam, Barbarám, Sophiam et Cristinam filias suas ipsarumque heredes et successores universos (iuxta) con tenta prescriptarum literarum nostrarum composicionalium et obligatoriarum super dictis quinquaginta florenis auri puri, nec non super totali aquisicione fratrum suorum, si que in dieta possessione Agyagos ex quibuscunque causis, modis et viis habuissent, haberent seu habere sperassent, quitos, expedìtos, ac modis omnibus absolutos reddidissent et commisissent, imo reddiderunt et commiserunt coram nobis, nullum ius nullamque iuris proprietatem seu domí nium, quodeunque in eadem sibi ipsis reservando, sed totum et omne ius et omnis iuris proprietatem ac dominium signanter vero, si quodeunque ius vigore literarum fassionalium condam domini Elene filie, ac Johannis filii condam Anthonii Zewre dicti de prefata Agyagos sepe nominati Pethew, Simon, Martinus, Petrus Porkoláb ас alii, quorum onera super se assumsissent, ad eandem possessio