Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
250. Guti Ország Mihály nádor a csornai conventet megkeresi, hogy Czirákon, Dénesfalván, Szemerében, Veszkényben és Pusztacsaládon Cziráki Micsk fia Miklósnak birtokába, Szántói Botka Péter fiát Jánost iktassa be. Buda, 14.61. mart. 8. Amicis suis reverendis conventui ecclesie de Chorna, Michael Orzag de Gwth regni Hungarie palatínus et iudex comanorum amiciciam paratam cum honore. Dicitur nobis in persona Johannis filii condam Petri Bothka de Zantho, quod licet alias ipse condam Petrus Bothka racione et pretextu obmissionis quarundam solucíonum per Nicolaum de Zyrak eidem Petro fiendarum, iuxta obligamina eiusdem Nicolai et continenciam literarum comitis Ladislai de Palocz iudicis curie regie superinde confectarum, in domínium totalium porcionum possessionariarum eundem Nicolaum in possessione Zyrak, Dienesfalva, Zemere, Vezeken et Pusztachalad vocatarum in comitatu Soproniensi habitarum, ipsum solum proprie et precise concernencium, contradiccione quorumlibet non obstante statutus fuerit atque introductus, tamen huiusmodi porciones possessionarias ipsius Nicolai a porcionibus et iuribus possessionariis fratrum et proximorum suorum debito modo divise et sequestrate non fuissent ; unde dictas universas porciones et iura possessionaria annotati Nicolai de Zyrak a porcionibus et iuribus possessionariis dictorum fratrum et proximorum eiusdem excidi, dividi et sequestrari, excisasque et sequestratas sibi denuo statuifacere vellet. Super quo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Andreas de Zalapa vel Michael de Loch sin Petrus an Nicolaus de Berend neve Georgius de Vycza sin Blasius de Jobahaza sive Paulus aut Nicolaus de Vys aliis absentibus homo noster ad facies dictarum porcionum possessionariarum antefati Nicolai in dictis possessionibus Zyrak, Dyenesfalva, Zemere, Vezeken et Puzthchalad (így) ipsum solum proprie et precise concernencium habitarum, vicinis et commetaneis earumdem universis inibi legitimé convocatis et presentibus accedendo»