Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

236. A csornai convent előtt Cziráki Mihály fia Gáspár és ennek fiai Benedek beleegyeznek, hogy Szentére, Peresznye és Székas nevű más idegenek kezén levő birtokaikat Nádasdi Darabos Márk és László kiválthassák s azoknak felét örökjoggal meg­tarthassák. 1456. dee. 17. Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et íuturis presencium noticiam habituris conventus monasterii beati Adriani martyris de Zala salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Gaspar filius Michaelis de Zirak pro se personaliter onus eciam et gravamen Benedicti filii sui de subseriptis super se assummendo ab una, parte vero ex altera Ladislaus et Marcus filii Johannis dicti Darabus de Nadasd pro se ipsis similiter personaliter, onera eciam et grava mina Johannis filii eiusdem Ladislai ac Gregorii filii Jacobi similiter Darabus dicti de eadem Nadasd, fratris patruelis ipsorum, modo simili de subseriptis super se assummendo coram nobis constituti confessum extitit per eosdem communiter pariter et relatum in hunc modum, quod quia quedam porciones possessionarie prefatorum Gaspar et Benedicti filii sui in possessionibus Zemereh et Peresnye ac predio Zekas vocatis in comitatu Soproniensi existentibus habite, alieque porciones ipsorum possessionarie intra ambitum regni Hungarie existentes erga manus alienas nunc occupative haberentur, quas ipse scilicet Gaspar propter suam egestatem et expensarum exiguitatem reacquirere minime posset et valeret, quas quidem porciones possessionarias prefati Ladislaus et Marcus propriis eorum laboribus et expensis reacquirere et reapropriare iuxta eorum posse assumsissent, ideo si iidem Ladislaus et Marcus prefatas porciones possessionarias in dictis possessionibus Zemereh et Peresnye ac predio Zekas vel in aliis ubicunque existen­tibus in toto vel in parte reinvenire et reapropriare possint, extunc easdem porciones possessionarias reinventas et re­apropriatas, simulcum cunctis earumdem utilitatibus et per­tinenciis quibuslibet ad easdem quovismodo spectantibus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom