Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

cionales extradari et execucionem eiusdem sentencie pernos effectui mancipare postulando, licet extradacionem et exe­cucionem premisse sentencie modo pretacto prorogamus, tamen nos premissam sentenciam extradari et execucionem eiusdem iuxta premissam literatoriam commissionem ante­dictorum dominorum prelatorum et baronum perfici debere agnoscentes, quia prescripti Georgius Groff ac Sigismundus et Johannes filii eiusdem ad perficiendam prescriptam duel­larem dimicacionem pugilem eorum minime adduxisse, sed se in huiusmodi duellari dimicacione convinci et aggravari permisisse reperiebantur, consvetudinaria vero lege regni ab antiquo observari solita requirente, quicunque in facto poten­ciarie occupacionis aliquorum iurium possessionariorum, duellum dimicare facere assumserint et pugilem suum ad pugnandum ipsum duellum dimicare non statuerint, tunc talis pars dimicare non faciens, contra partem alteram tamquam pro parte in ipso duello convicta permanere debet, ipsa­que pars convicta huiusmodi iuris possessionarii privari, re­quisitorque eiusdem iuris possessionarii in domínium eiusdem contradiccione quorumlibet non obstante introduci solet atque debet ; pro eo nos pretacta iura possessionaria antefati con­dam Pauli dicti Bolfard de Wereskew, ut premittitur, per mortem eiusdem Pauli in ipsos actores modo premisso de­voluta, eisdem actoribus modo subscripto restatuere com­mittendo nolentesque prescriptam potenciariam occupacio­nem et conservacionem antefatorum, eisdem iurium posses­sionariorum dictorum actorum, per prefatos Georgium Groff de Bozyn ac Sigismundum et Johannem filios eiusdem modo premisso patratos simpliciter et impune pertransire, ne ahi ab eis exemplati ad similia facta potenciaria se apponere presummerent, sed pocius eorum penalis afflicelo quoslibet alios ab huiusmodi potenciaria occupacione et conservatone aliquorum iurium possessionariorum terreat, retrahat et re­stringat, ceterisque transeat in exemplum, eosdem Georgium Groff ac Sigismundum et Johannem filios eiusdem pro pre­missis eorum actibus potenciariis ac non pugnacione dicti duelli eorum contra et adversus antefatos actores in facto potencie ex eoque in sentenciis capitalibus ammissionibusque

Next

/
Oldalképek
Tartalom