Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
rum molendinatorum in talem pacis et concordie devenissent unionem, quod ipsi super exsecacione et destruccione utrorumque molendinorum per ipsas partes destructorum et exsecatorum se se mutuo et alternatim quitos et expeditos ac módis omnibus absolutos reliquissent et commisissent, universas eciam literas inquísitorias, evocatorias, ammonitorias intimatorias et alias quaslibet causales contra sese racione previa qualitercunque emanatas ac omnes earumdem literarum articulos cassas, vanas, frivolas viribusque carituras relinquendo et committendo, imo idem Johannes nominibus quibus supra reliquit et commisit nostri in presencia, hoc specialiter declarato, quod quia prefatus Johannes filius Vgrini et fratres sui prefatum nóvum molendinum ex opposito prefati molendini dictarum dominarum relictarum condam Francisci filii bani et filiorum eiusdem Ladislai super uno fluvio Raba vocato construxissent et edificassent, iuxta oculatam visionem prefatorum quatuor molendinatorum ac ordinacionem et disposicionem predíctorum proborum et nobilium virorum ad staturam unius palme adiuncto pollice coram testimonio conventus ecclesie de Chorna descendere et declinare fecisset; preterea ipse Johannes obligavit se nostri in presencia, quod quandocunque ipse Johannes duntaxat dictum molendinum nóvum iam, ut prefertur, descensum ulterius in pristinum statum relevaret aut quoquomodo in nocumentum prefati molendini dictarum dominarum et prefatorum filiorum Ladislai filii Francisci reservare niteretur, extunc mox et in continenti idem Johannes contra prefatam dominam relictam condam Francisci bani in facto potencie convinceretur eo facto. Ad que omnia premissa prefatus Johannes se sponte obligavit coram nobis vigore presencium mediante. Datum feria secunda proxima post festum Assùmcionis virginis gloriose, anno domini Millesimo quadringentesimo XL° nono. Hátán töredezett kerek pecséttel ; eredetije az Ostffy cs. ltárában. A vármegye alispánjának és szolgnbiráinak 1449. maj. 19-én kelt s az országos tanácshoz intézett jelentése szerint az Ostfiak, a Miháliak malmát a Rábán »Zentandarias« nevű birtokban vágatták ki.