Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

(scilicet reverendissimi in Christo) patris domini Pauli epi­scopi Agriensis propagate procreati, aliorumque quorumlibet fratrum et proximorum prefate consortis et filii , si in infrascriptis persistere nollent, super se assumendo ab una, parte vero ab altera Paulus fìlius Lorandi de Wnyan et Benedictus fìlius eiusdem a nobili domina Elena vocata, filia Blasii de Pynnye, ex nobili domina Margaretha vocata filia condam Nicolai dicti Bondor de Paztor procreatus, pro se personaliter ac pro Johanne filio eiusdem Pauli fratris utputa uterini ipsius Benedicti nec non M . . . . et Georgio filiis prefati condam Lorandi de Wnyan, a prefata nobili domina Margaretha appellata procreatorum personis, quorum onera et gravamina, si iidem infrascripta retractare vellent, in se recipiendo coram nobis constituti vive vocis oraculo per eosdem pari voto confessimi extitit pariter et relatum, quod quia totális porció possessionaria condam Georgii filii Nicolai dicti Bondor ac Ladislai filii eiusdem Georgii de Alsopaztor in eadem habita erga manus domine Elena nuncupate con­sortis prefati Stephani de Dwr et per consequens prefati Nicolai filii eiusdem Stephani ab eadem condam domina Elena procreati serie literarum capituli ecclesie Jauriensis sub certis condicionibus in eisdem expressatis pro sexagmta sex florenis auri puri et ducentis denariis filler nuncupatis titulo pignoris obligata extitissent, tamen quia ipse Ste­phanus de Dewr eosdem Paulum et alios prenominatos here­des et successores prefatorum Georgii Bondor et Ladislai filii eiusdem fore agnovisset, ob hoc recepta prius et habita omnimoda satisfaccione de predictis sexaginta sex florenis et ducentis denariis ab eisdem Paulo fìliisque et fratribus eiusdem prescriptis eandem totalem porcionem possessio­nariam eisdem remisisset et resignasset, imo in p . . . . Ni­colai filii sui remisit et resignavit coram nobis, prescriptas literas capituli ecclesie Jauriensis impignoraticias Lorandi ac filiorum et fratrum eiusdem in specie assignando. Assummens nihilominus idem Stephanus prefatus reverendus dominus Paulus episcopus aut alii heredes pre­fate domine Elene ipsos Paulum filium Lorandi eiusdem racione redemcionis prefate porcionis possessionarie

Next

/
Oldalképek
Tartalom