Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

fratrum et proximorum suorum, si in infrascriptis persistere nollent, super se assummendo ab una, parte vero ab alia Emericus dictus Weres de Sehthwr coram nobis persona­liter constituti per eundem Petrum confessum extitit vive vocis oraculo in hunc modum, quod quia prefatus Emericus Weres his disturbiorum temporibus plurima commoda, con­placencias, iuvamina et subsidia favorabiliter sibi exhibuisset et in futurum facere promisisset, ideo ipse Petrus vicém eidem reddere cupiens, matura deliberacione in se prehabita directam et coequalem medietatem cuiusdam predii Monyo­rosd vocati, in comitatu Soproniensi inter metas possessio­num Sehthwr predicte et Endréd alio nomine Pethwhaza vocatarum adiacentis habiti, a parte diete possessionis Pethuhaza exeisam et limitatam cum omnibus utilitatibus videlicet terris arabilibus, pratis, fenetis, pascuis ac aliis quibuslibet pertinenciis ad eandem medietatem dicti predii spectantibus prefato Emerico et per ipsum utriusque sexus suis heredibus heredumque suorum successoribus iure per­petuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam, pariter et habendam dedisset, donasset et contulisset, imo dedit do­navit et contulit nostri in presencia, tali modo, quod quandocunque prefato Emerico sine heredibus ab hac luce decedere contingeret, extunc prefatam particulam terre seu predii quibuscunque ecclesiis aut personis ecclesiasticis vel secularibus maluerit in decem florenos auri puri per pre­fatum Petrum et suos heredes redimendam, pro remedio anime sue testamentaliter per modum impignoracionis legare possit et valeat, hereditas vero eiusdem terre in ipsum Petrum et suos heredes condescendi possit et dirivari, assummens nihilominus prefatus Petrus paria universarum literarum et literalium instrumentorum factum prefati pre­dii Monyorosd tangencia sub nostro sigillo facere emanari et pro conservacione (diete) medietatis dicti predii eidem Emerico assignare ac eciam dummodo necesse fuerit eas­dem literas instrumentales pro parte ipsius Emerici ubi­que exhibere, promittendo eciam ipsum Emericum et ipsius heredes in pacifico dominio diete medietatis iamdicti predii Monyorosd contra quoslibet impetitores tueri et defensare

Next

/
Oldalképek
Tartalom