Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
siones eorum videlicet Loos ac Baia, necnon Viczcza, predictam et Beled vocatas in comitatu Soproniensi existentes, tanquam propter huiusmodi infidelitatis eorum notam ad nostram maiestatem devolutas, ab eadem nostra maiestate, pro vobis impetrando, ipsas eorum possessiones pro vobis statui facere, et ipsos de eisdem excludere niteremini et velletis, in ipsorum preiudicium et derogameli valde ingens. Cum tamen ipsi nullám infidelitatem, contra nostram serenitatem commisissent, sed semper in consorcio fidelium nostrorum processissent, ex eoque in premissis innocentes existerent prorsus et immunes, suplicans ipse Benedictus sibi et prefato Georgio circa id per nostram maiestatem condignum remedium adhibere. Et quia nos tam ex continenciis literarum fidelium nostrorum vicecomitum et iudicum nobilium pretacti comitatus Soproniensis nobis ac dictis prelatis et baronibus nostris ex parte universitatis ipsorum nobilium ipsius comitatus loquencium et directarum ac nobis et eisdem prelatis ac baronibus nostris demonstratarum, quod ex nonnullorum fidelium regnicolarum nostrorum fidedignis relatibus, ipsos Georgium et Benedictum in premissis innocentes et insontes fore nullamque infidelitatem contra nostram celsitudinem commisisse, quin potius nostre maiestati semper puram fidelitatem observasse manifeste comperimus, ideo nos habita eorumdem prelatorum et baronum nostrorum sana deliberacione huiusmodi nostram donacionem de predictis possessionibus ipsorum Georgii et Benedicti pro vobis modo previo factam, racionibus ex premissis revocantes, literasque nostras donacionales sub quacunque verborum forma superinde emanatas invalidamus, viribusque eorum enervantes et prorsus destituentes, prescriptas possessiones prenominatorum Georgii et Benedicti per vos, ut prefertur, racione previa a nobis impetratas, eisdem duximus reddendas, remittendas et restituendas, reddimusque ac restituimus et remittimus per presentes ; quapropter fidelitati vestre firmissime precipiendo mandamus, quatenus mox et in continenti habita presencium noticia, nulloque ampliori nostro mandato exinde expectato, prelibatas possessiones iamfatorum Georgii et Benedicti, cum universis ipsarum utiliOklevéltár Sopron vármegye történetéhez. II, köt. 20