Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

sam Palhaza vocatam, primo sub hac forrna reambulasset : quod inciperet ab occidente iuxta prescriptum fluvium Magal­pathaka vocatum, ubi signum metale fecisset, deinde versus orientem ascendendo, ad duas metas terreas bene apparentes, iuxta quas signum metale fecisset, deinde ad eandem pla­gam ad alias duas metas terreas applicuisset, ubi consimi­liter signum metale fecisset, deinde plagam ad eandem eundo, modo simili devenisset ad duas metas terreas sic apparentes, secus quas signum metale faciendo, et ulterius eundo pcrvenisset ad commetaneitatem terre nobilium de Petry et Kwrw, ubi signum metale fecisset ; abinde versus partém meridiei declinando longeque et per bonum spácium proficiscendo ad finem cuiusdam nemoris Salamonerdeye vocati ubi signum metale fecisset, deinde nemus idem trans­eunclo per quoddam mesde declinando descendisset in pre­scriptum fluvium, unde per idem fluvium ascendisset ad locum prime .... incepcionis. Denique autem his peractis eandem terram litigiosam de metis ipsius domini abbatis secundum continenciam dictarum üterarum metalium eius­dem domini abbatis taliter excludere voluisset : quod primo inciperet in prescriptis tribus metis angularibus in comrae­taneitate prescriptarum possessionum Kerezthur et Fyles vocatarum ; abinde contra meridiem vergendo pervenisset ad prescriptas duas metas dictarum sex metarum in pre­scripta primaria sua ascensione demonstratarum, deinde per reliquas quatuor metas quasi versus plagam occidentalem declinando, descendisset ad prescriptum fluvium Magal­pathaka, deinde per idem fluvium in dictam plagam meridio­nalem remeando longeque circumeundo ascendisset ad pre­scriptam metam zyluafa, per quam demonstracionem totam terram litigiosam de metis ipsius domini abbatis exclusisset. His itaque dictarum parcium ostensionibus prehabitis, quia neutra parcium secundum cursus metales in dictis literis vestre excellencie adiudicatoriis conscriptos suam fecisset ostensionem, nam ipse dominus abbas ubi litera sua metalis in dictum fluvium descendere et semper in eodem fluvio descendendo ad dictam metam zyluafa ascendere denotasset, non longe in ipso fluvio processit, sed ipsum fluvium solum

Next

/
Oldalképek
Tartalom