Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
niarum domini prorogativi devenisset; tandem ipsis octavis instantibus Dominicus filius Blasii dicti Pethe de Pazthor pro annotatis Ladislao et Stephano filiis Petri de Chorna cum procuratoriis literis conventus de eadem Chorna ab una, parte vero ab altera Paulus de Saagh pro annotato Georgio filio Johannis de Vicha cum procuratoriis literis palatinalibus in nostram venientes presenciam, ac easdem partes causa in premissa ad pacis reformacionem per nos transmitti postula runt, quas cum nos ad ipsius pacis reformacionem benigne admisissemus, tandem prefati procuratores parcium predictarum exinde ad nos regressi in personis earumdem parcium coram nobis adstantes sunt confessi in hunc modum, quod ipse partes facto in premisso taliter concordassent, ac ipsi in earumdem parcium personis virtute procuratoria prenotata taliter concordarunt coram nobis, quod licet annotati Ladislaus et Stephanus filii Petri de Chorna totum et omne ius regium, si quod ipsa regia serenitas in prescriptis possessionibus Loos et Vicha ac antelatis porcionibus possessionariis in dictis possessionibus Zeplak, Chorna, Beled et Horpach vocatis habitis quoquomodo habuissent, et suam maiestatem qualitercumque contigisset, sibi ipsis a dieta regia maiestate nove sue regie donacionis titulo et eorum heredibus in perpetuum impetraverint, tamen ipsi Ladislaus et Stephanus in predictis possessionibus et porcionibus possessionariis ipsam regiam serenitatem nullum ius habere, sed easdem annotato Georgio filio Johannis de Vicha iure hereditario pertinentes fore agnovissent, ideo ipsi Ladislaus et Stephanus prescriptam causam condescendi et supersedere facientes, dictasque literas donacionales super prescriptis possessionibus ac porcionibus possessionariis confectas et emanatas, mortuas, vanas, cassas viribusque carituras commisissent, insuper omne ius ipsorum, si quod forsitan in predictis possessionibus et porcionibus possessionariis virtute preseripte regie donacionis haberent, vel habere sperarent in eundem Georgium filium Johannis et eius heredes transferendo, imo prefatus procurator eorumdem Ladislai et Stephani in eorum personis virtute procuratoria prenotata premisse liti cedendo prescriptas literas regias donacionales