Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
extunc premissa iura possessionaria tam in pretacta possessione Vynczlofalua, quam in possessione Kwrw vocata ipsam qualitercunque tangencia in ipsos nobiles de Byk vice iterata devolvi et derivari debeant. Preterea obligando se iidem nobiles de annotata Byk, quod paria universarum literarum et literalium instrumentorum, quibus mediantibus pretactam possessionem ipsorum Byk conservarent et tenerent, quandocunque per prefatam dominam Agatam requisiti fuerint, eidem dare et assignare tenebuntur, promittendo eciam eadem domina, ut ipsa par literarum instrumentalium factum prescripte possessionis Kwrw tangencium modo simili, dum per prenominatos nobiles requisita fuerit, eisdem dare non abnegaret. Insuper obligantes se partes prenotate, ut quascumque possessiones et iura possessionaria de manibus alienis aquirere et obtinere possent, tantam porcionem, prout una linea ex ipsis possideret, eidem sine difficultate et processu cuiuslibet litis dare et assignare tenebuntur, ad requisicionem autem huiusmodi iurium possessionariorum communiter expendere promisserunt ; ad que omnia premissa eedem partes se sponte obligarunt coram nobis. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes literas nostras privilegiales pendentis sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas, communi iusticia et lege regni requirente. Datum feria quinta proxima post festum nativitatis beate Marie virginis, anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo octavo. Hártyán zöld és lila színit czérna zsinóron függő pecséttel; eredetije a Zeke családnak a vármegye Itárában letett irományai között. 166. A vármegye alispánja és szólgabirái előtt, Csáfordi Mihály csáfordi birtokát a Rábaközben, Jobaházi Benedek fiainak örökjoggal átadja. Németi, 1439. mart. 2. Nos Georgius de Myrath vicecomes et iudices nobilium comitatus Soproniensis sedis de Rabakuz memorie commeni damus, quod cum nos unacum nobilibus comitatus antedicti in sede nostra iudiciaria pro discuciendo causancium consedissemus, tunc Michael filius Anthonii de Chafford de medio