Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

massent. Sed quia ceteri fratres ipsius Petri iura possessio­naria eiusdem occupata se redimere velie pro tunc non asseruissent, sed tantummodo prefati Anthonius et Nico­laus de Kysfalud, ex eo, quia in facto possessionum pre­dictarum scilicet Lak et Chanygh, Zekas et Zenthandras se cum eodem Petro et fratribus suis in lite existere asse­ruissent, predicta iura ipsius Petri occupata se redimere velie retulissent, quibus terminum redemcionis earumdem octavas festi beati Georgü martyris nunc venturi coram nobis comparendi deputassent ; res eciam et bona eiusdem con­victi, quas reperire valuissent, quarum medietatem prefate nobili domine consorti ipsius convicti dimittendo, et alia medietate auferendo, eosdem et $asdem modo simili vici­norum et commetaneorum eorumdem parcium legitimis convocacionibus factis, exclusisque prius medietate porcio­nis possessionarie eiusdem Petri convicti, quam scilicet medietatem diete domine consorti eiusdem Petri utendam relinquendo et aliorum quorumlibet de eisdem in duabus partibus consimiliter vestris iudiciariis, in tercia autem parti­bus preseripte partis adverse manibus dedissent et appli­cassent, occultatores vero rerum et bonorum ipsius Petri, nobilem dominam ipsius Petri convicti, eo quod quedam res et bona videlicet unum vas plenum avena et aliud parte ordeo et tercium vas similiter usque ad medium milio plenum ac unam cassidem et unam lanceam nec non universa cle­nodia domorum revisa et reperta in eadem domo propria ipsius Petri per dictos vestrum et nostrum homines di­missa, et tandem eodem die abinde eisdem vestro et nostro hominibus aufere volentes, potencialiter contra ipsos insur­gendo ipsis aufere non permisisset. Item Thomas dictus Soos, Dominicus, Johannes Cheyney, Benedictus filius Nico­lai Balogh dicti, iobagiones Benedicti filii Johannis de dieta Mihály in eadem residendo Ladislaum Chakk de eadem et Georgium de Wodasffalua reperissent, pro eo ipsos contra dictos actores ad octavas festi beati (Georgii) mar­tyris nunc venturi vestre magnitudinis in presenciam evo­cassent racionem occultacionis eorum reddituros, prefatos iobagiones eiusdem Benedicti octavis in eisdem eidem sta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom