Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

sie Jauriensis oraciones in domino debitas ac devotas cum perpetua fidelitate. Literis vestris annualibus ad inquisiciones, evocaciones, prohibiciones, necnon ad omnia alia, que tali­bus Ín processibus iuxta regni vestri Hungarie consvetudinem de iure fieri consveverunt, facienda, pro religioso viro domino fratre Anthonio preposito et conventui ecclesie de Chorna per anni circulum graciose datis et concessis, nobis loquen­tibus, summa cum obediencia receptis, iuxta quarum con­tinenciam unacum Gregorio filio Pauli de Pothyond homine vestro, in prefatis literis vestris annualibus inter alios homi­nes vestros nominatim conscriptos expresse nominato, nostrum hominem videlicet dominum Briccium chori eccle­sie nostre succentorem, ad infrascriptam iriquisicionem faciendam nostro pro testimonio fidedignum duxissemus transmittendum ; tandem iidem ad nos exinde revers 1 nobis concorditer retulerunt, quod prefatus homo vester presente dicto nostro testimonio in vigilia festi beati Thome apostoli proxime preteritum in comitatu Soproniensi pro­cedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et con­dicionis dicti comitatus nominibus palam et occulte dili­genter inquirendo, talem scire potuissent veritatem, quod cum Mathias molendinator prefatorum domini prepositi et conventus in molendino ipsorum in facie possessionis Wycha habito constitutus, unacum Nicolao fratre suo circa festum concepcionis beate Marie virginis proxime preteritum pro capiendis leporibus circa crepusculum noctis in facie pos­sessionis Fferthnad cum eorum retibus insidiando in eorum spelonciis (így) sedissent, tunc Petrus filius Pauli et Ladislaus filius Chaak de Mihály, unacum Philippo sciavo, Petro teutonico, altero Petro Cheney dictis, Georgio, Andrea molendinatoribus et Petro Kowachy dicto iobagionibus et familiaribus ipsorum more latrocinio in ipsos currendo duo recia, unum clipeum, unum paleum ferreum et unum par cirothecorum ferreorum nec non alias res et bona ipsorum protunc erga ipsos habitas et reperta ab eisdem aufferendo eosdemque diris verberibus sauciassent potencia mediante, in preiudicium et damnum dictorum domini prepositi et

Next

/
Oldalképek
Tartalom