Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

iuris titulo sibi incumbenti perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, evocet eosdem contra prefatam dominam nostram Ín presenciam ad terminum competentem, racionem contradiccionis eorum reddituros ; et post hec ipsarum introduccionis et statucionis seriem cum contradictorum et evocatorum vicinorumque et commetaneorum, qui premisse statucioni intererunt nominibus terminoque assignato nobis amicabiliter rescribatis. Datum Bude, in festő beatorum Cozme et Damiani martyrum, anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo sexto. Nos igitur peticionibus prefati magnifici viri domini Mathius pala­tini satisfacere volentes, ut tenemur, unacum prefato Paulo de Sag, nomine eiusdem palatini unum ex nobis videlicet fratrem Emericum presbiterum ad premissam statucionem faciendam nostro pro testimonio fidedignum duximus trans­mittendum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis con­corditer retulerunt, quod ipsi octavo die festi beati Michaelis archangeli proxime preteriti, ad faciem prenotate posses­sionis Hewey vocate, Petro de Chorna ac Nicolao de Hyd­weg, castellanis castri Kapw, gubernatoribus scilicet bonorum pueri Emerici de Kanisa, in persona eiusdem domini ipsorum, Thoma et Stephano de Zyrak, Ladislao et Sebastiano de Keer commetaneis, item Francisco et Bartholomeo de En­dréd, Petro de Sag, Ladislao de Zopor ac aliis vicinis et commetaneis- eiusdem universis inibi legitimé convocatis et presentibus accessissent, introduxissent prefatam nobilem do­minam Dorotheam in domínium eiusdem, statuissentque ean­dem eidem premisso iure sibi incumbeuti perpetuo possiden­dam, utendam pariter et habendam, nemine contradictore ipsis inibi apparente, consvetis eciam tribus diebus in facie eiusdem moram facientibus. Presentes dum nobis infra anni revolucionem in specie presentate fuerint, in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum sedecimo die diei intro­duccionis et statucionis premissarum, anno domini supra­dicto. A győri káptalannak 1449-ben űrnapján kelt átiratából, melynek ere­detije az orsz. Itárban őriztetik. Praep, Chornen. 36. 23. dipi- oszt. 12952 ; az átirat János fraknói gróf fia Vilmos özvegye Dorottya asszony kérésére lett 1449-ben kiállítva, ki a föntebbi oklevelet, ugy a csornai conventnek

Next

/
Oldalképek
Tartalom