Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
etc. rex memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod fideles nostri Johannes filius Johannis ac Ladislaus filius Benedicti de Nyczk nostre serenitatis veniendo in conspectum, nobis exposuerunt gravi cum querela, quomodo alias Michael filius Michaelis de Pogh ipsos racione medietatis cuiusdam possessionis Kaal vocate in comitatu Soproniensi habite in curiam nostram regiam palatinalem in presenciam in causam attrahendo, contra eosdem terminos legitimos complevisset, et pro se sentenciam in hac parte reportasset diffinitivam, vigore cuius idem Michael se in domínium predicte medietatis possessionis Kaal introduci et eandem sibi statui facere procurasset , pretendens per hoc eandem medietatem possessionis sibi appropriare et perpetuare, in preiudicium et damnum iurisque derogamen ipsorum exponencium satis grande ; cum tamen ipsi Johannes et Ladislaus certas haberent literas et literalia instrumenta super facto eiusdem medietatis possessionis pro se confectas et emanata, quibus mediantibus pretactam medietatem possessionis Kaal ipsis omni iure debere pertinere rite et legitimé possent comprobare, supplicantes prefati Johannes et Ladislaus nostro culmini humiliter et devote, ut ipsis super premissis de remedio dignaremur providere opportuno. Unde nos, quj ex innata nobis clemencia cunctorum fidelium nostrorum incommoditates semper dignis solemus remedüs restaurare, supplicacionibus annotatorum Johannis et Ladislai per eos maiestati nostre propterea porrectis, solita benignitate exauditis et clementer admissis, eisdem de plenitudine nostre potestatis et gracia speciali id duximus annuendum et concedendum imo annuimus et concedimus presencium per vigorem, ut iidem Johannes et Ladislaus non obstante premissorum terminorum complecione et sentencia, exinde, ut predicitur, per prefatum Michaelem pro se reportata, necnon processibus exinde secutis literas et literalia instrumenta, quas et que in facto prenarrate medietatis possessionis Kaal pro se, ut prefertur, habet confectas et emanata in predicta curia nostra regia in presencia prefati palatini in octavis festi beati Georgii martyris proxime venturi pro-