Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

debende, liberos fore comperiens, nolens ergo eos, potissime attentis fidelitatibus et fidelibus serviciis, condam magnifici Piponis de Ozora Themesiensium et Camoriensium salium comitis, per ipsum sibi exhibitis, apud cuius manus extunc, ipsa civitas seu oppidum Sarwar' extitisset eorum libertatibus frustrari seu destituì, atque ad solucionem tricesimarum de ipsorum rebus faciendi aliquatenus compelli et astringi, fideli­bus suis universis et singulis tricesimatoribus in prefata civitate Soproniensi constitutis et constituendis firmissimo reginali sub precepto, quatenus ipsi sepedictos cives et hospites sepefate civitatis Sarwar, contra et ultra for­mám perogative libertatis ipsorum predicte, ad solucionem tricesime de rebus ipsorum mercimonialibus propriis in dictis Soproniensi et Sarwar civitatibus provenire de­bende compellere, et astringere nullatenus presumerent, mandasse perhibetur coram nobis ac dictis ceteris baro­nibus et regni proceribus curavit exhibere. Quibus exhibitis et earum tenoribus perlectis et sane intellectis, et tam eisdem vicecancellario et magistro curie ipsius domine regine eidem, quam annotato Thoma procuratore annotati Ladislai, ipsi Ladislao per nos ipsosque alios barones in premissis iuris equitatem exhiberi postulantibus, verum licet memorata domina regina virtute premissa sepetacti domini nostri regis revocacionis exemcionum suarum a solucione tricesime, quibuscunque per ipsum factarum, contra pre­memoratum Ladislaum de Kanisa, questionis atque litis matériám suscitando, prelibatos eius hospites et populos, in dictis ipsius civitatibus seu oppidis Kysmarthon et Sarwar appellatis, residentes, ad solucionem tricesime in preallegata civitate Soproniensi de eorum rebus faciendam compellere et astringere pretenderit, tamen quia idem dominus noster rex, predictos universos hospites et populos in dieta Kys­marton residentes, per pretactamque civitatem Soproniensem tam descendendo quam ascendendo a solucione premisse tricesime de eorum rebus fienda, vigore premissarum suarum literarum, dudum exemisse penitus et libertasse, ipsa eciam domina regina antefatos cives et hospites de prefata Sarwar, ex inspeccione predictarum literarum prenominatorum domi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom