Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

discretis viris dominis Egidio Omnium Sanctorum, Cosma sancti Ladislai et Johanne sancti Jacobi altarium rectoribus sitorum in dieta ecclesia Jauriensi testibus fidedignis ad pre­missa vocatis specialiter et rogatis. Et Ego Petrus Bricci de Ikren clericus Jauriensis dyocesis publicus imperiali auctoritate nótárius. Quia predictis protestacionibus omni­busque aliis et singulis, dum sicut premittitur fierent et agerentur, testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi, ideo hicque me manu propria subscripsi signoque et nomine meis solitis et consuetis presentes literas de man­dato capituli suprascripti, unacum appensione sigilli eius­dem autentici, signavi et roboravi in fidem et testimonium omnium premissorum. Hártyán, eredetije a vasvár-szombathelyi káptalan orsz. ltárában. Közölve néhai alsó-szopori Nagy Miklós másolatából. 113. A csornai convent előtt Edvi Ilona és Kata egy részről, más részről Edvi Miklós György és Bencze a köztök folyt pert elnapolják. 1433. febr. 8. Nos conventus monasterii beati Michaelis de Chorna damus pro memoria, quod Georgius filius Petri de Edw pro nobilibus dominabus Elena et Katherina vocatis filiabus suis, cum procuratoriis literis nostris ab una, parte vero ab alia Thomas filius Nicolai de eadem, pro eodem Nicolao patre, necnon Georgio filio Johannis et Benedicto filio Georgii de dieta Edw similiter cum procuratoriis literis nostris, coram nobis constituti, confessi sunt oraculo vive vocis, in hunc modum, quod ipsi causam, quam prefate domine Elena et Katherina contra et adversus eosdem Nicolaum, Georgium et Benedictum iuxta continenciam literarum prorogatorialium comitis Mathyus de Paloch, iudicis curie regie, super factis in literis evocatoriis eiusdem comitis Mathyus contentisi in presentibus octavis festi Epi­phaniarum domini in curia regia in presenciam eiusdem regie maiestatis movere haberent, de parcium voluntate statu in eodem in presenciam eiusdem regie maiestatis ad octavas festi beati Jacobi apostoli nunc venturas distulissent

Next

/
Oldalképek
Tartalom