Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
literarum privilegialium condam domini Andree regis Hungarie felicis recordacionis ibidem per dictos nobiles de Mychaly itt specie productarum, quarum seriebus utraque parcium predictarum se benivole submisissent, quam vis propter nimiam temporis vetustatem et assiduam aquarum inundacionem mete antique in ipso privilegio conscripte in paucis locis infratactis apparenter inveniri potuissent, plagas autem et loca in eodem denotate semper tenendo concordantibus et in nullo contradicentibus ambabus partibus predictis, hoc ordine reambulassent : quod primo incepissent a parte meridionali possessionis Mychaly iuxta quendam ramum fluvii Rabe Lusa nominatum, in cuius portu a parte occidentis duas metas terreas elevassent, quarum una a parte septemtrionali nobilibus de eadem Mychaly alia vero silve seu iurisdiccioni castri Kapw separarent et distingerent ; inde ad partem occidentalem hiemalem ad longitudinem unius iugeris terre arabilis tendendo metam terream super quadam magna arbore vulgo iegenye appellato erexissent; deinde ulterius ad eandem plagam ad iactum unius sagitte pergendo, unam metam terream cumulassent; dehinc eadem plaga servata pervenissent ad àlium ramum fluvii Rabe vulgo Baluanus appellatum, in cuius portu ad radicem arboris wenyz metam terream cumulassent; et abhinc eodem fluvio Baluanus pertransito, in margine eiusdem silve Rabe duas metas terreas elevassent, quarum a parte septemtrionali existens dictis nobilibus de Mychaly alia vero a parte meridionali adiacens eidem silve seu iurisdiccioni dicti castri Kapw separarent ; inde directe dieta plaga servata parum procedendo unam metam terream ad radicem arboris ilicis erexissent; dehinc ulterius directe versus eandem plagam transeundo, ad radices duarum arborum ilicum de una radice prodeuncium unam metam terream posuissent ; abhinc servando eandem plagam in competenti spacio ad radicem cuiusdam arboris salicis metam terream cumulassent ; inde ulterius ad eandem plagam procedendo ad quendam alium ramum fluvii Raba Aswan vocatum attigissent, in cuius portu ad radicem arboris kwrus metam terream posuissent; hinc eodem fluvio pertransito ad radicem arboris