Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
suum omnemque iuris proprietatem, quod et quarti in prelibato castro Lanseer et suis pertinenciis habuisset seu habere se sperasset, signanter vero sex milia florenorum auri, tria videlicet milia, racione quorum idem condam Johannes filius Nikol pater suus, predictum castrum Lanseer et suas pertinencias per almanos dudum interceptum, ab eisdem almanis redemisset, et alia tria milia occasione iurium dotaliciorum et quartaliciorum avie et matris suorum tempore matrimonialis copule eiusdem matris sue, per condam Ladislaum filium Laurencii de predicta Athyna fratrem scilicet uterinum ipsius matris sue ad dictum castrum Lanseer nuncupatum obligata, eidem Nicolao palatino et prefate domine Anne consorti ipsius eiusdemque Nicolai palatini heredibus ex eadem domina procreatis et procreandis in futurum antelatis remisisset, relaxasset et penitus ac per omnia indulsisset, nil iuris et dominii nilque proprietatis et iurisdiccionis in predicto castro Lanseer et suis pertinenciis sibi et suis heredibus reservando, sed totale ius suum maternum ac aviticum omnemque iuris et iurisdiccionis proprietatem, quod et quam in dicto castro et suis pertinenciis habuisset seu quocunque titulo se habere sperasset, cum dieta totali solucione prescriptorum sex milium florenorum auri in pretactum Nicolaum palatinum et domínium ipsorumque heredes et successores prenotatos prorsus et in toto transferendo, universasque et quaslibet literas in facto dicti castri Lanseer et suarum pertinenciarum ac solucionis sex milium florenorum auri predictorum, qualitercunque vulgari et theutunicali aut latino ydiomate confectas, eidem Nicolao palatino reddere et restituere assumsisset. Si quas vero in fraudem reservaret, cassas, frivolas et inanes reliquissent imo remiserunt, relaxarunt, indulserunt et transtulerunt dictasque literas cassarunt nostre celsitudinis in conspectu. Quibus sic habitis, quia tam ad statucionem prescriptarum duarum parcium dicti castri Lanseer contenciosarum quam eciam residue tercie partis eiusdem, nec non villarum tributorum et pertinenciarum earumdem quarumlibet ad idem castrum spectancium, iamdicto Nicolao palatino ac diete domine Anne consorti heredibusque ipsorum prenotatis modo Oklevéltár Sopron vármegye történetéhez. IL köt. 7