Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

usus fructus et universas utilitates dicte possessionis magister Laurencius annotatus per predictos annos percipiet pleno iure, elapsis vero ipsis quatuor annis quandocunque iidem magister Emych et Deseu dictam possessionem redimere voluerint, in prescriptis decem marcis denariorum viennensium liberam habebunt redimendi facultatem a magistro Laurencio memorato, et quia partes, propter impacacionem et turba­cionem regni, coram capitulo Jauriensi comparere nequierunt, ut presens accio et disposicio seu obligacio inter partes ratum atque firmum habeatur, partes mediantibus nostris literis se voluerunt obhgare. Dátum in octavis beati Johannis evan­geliste, anno domini M° CCC° vicesimo secundo. Papíron, zárlatán a convent félig ép pecsétével ; több vizfölt által sokat szenvedett; eredetije az orsz. ltárban N. R. A. 22. 4. dipl. oszt. 2085. 74. A pannonhalmi convent előtt Jakab bakonbéli apát, a monostorához tartozó Árpás nevű birtokban a révjognak, és Szil nevű birtokban a vásárjognak elfog­lalásától Móriczhiolai Móriczot tiltja. 1322. jan. 7. Nos conventus monasterii sancti Martini de sacromonte Pannonié damus pro memória, quod venerabilis in Christo páter dominus Jacobus abbas monasterii de Beel constitutus personaliter coram nobis, suo et ipsius monasterii sui nomini­bus proposuit protestando, quod tributum portus seu pontis in possessione dicti monasterii sui Arpas vocata super fluvium Raba stantis, quod nunc magister Mauricius detinet, et tributum fori de Zyl ad idem monasterium suum effica­cium instrumentorum vigoribus pertinerent, in quorum eciam dominio pleno et pacifico ante et usque tempóra impacata semper ipsum monasterium extitisset, sed postmodum duran­tibus ipsis temporibus guerrosis, dum dictum monasterium incendio, variis vacacionibus, aliisque oppressionibus et in­commodis quamplurimis subiacens, ad extremam pene exinanicionem redactum fuisset, eadem tributa, sicut et alie quamplures possessiones et iura eiusdem monasterii per manus potentes ab ipso monasterio ablata et alienata atque occupata extitissent, et adhuc occupata detinerentur, in

Next

/
Oldalképek
Tartalom