Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

graviter incursurum; sed quia antedictus magister Andréas omnem composicionem et unionem inter serenissimum do­minum meum Karulum regem Ungarie et inter ipsum ordinatam, nullis meis meritis exigentibus potencialiter vio­lavit, qui se de quibusdam possessionibus domini mei regis Vngarie contumaciter intromisit et mihi quandam villám bonis omnibus spoliavit, et cuidam homini in tributo domini mei regis Vngarie residenti unum pedem in mei preiudicium amputavit, que omnia malefacta to ta liter transeo sine vin­dicta, diligenter non cogito et intendő qualiter et quali via antedicto magistro Andrea pro suis gravibus et notoriis ex­cessibus possem castrum aliquod expugnare, quod me pro­ficere bene spero ; si autem huiusmodi mea intenció mihi efficacem processum habere non posset, ex tunc eadem guerras a magistro Andrea mihi illata (így) viriliter retraho cum vindicta. Noveris et, quod nobiles viri magister Paulus filius Simonis et magister Bartholomeus filius Michaelis, quoddam tributum Wort vocatum ad meum comitatum Supruniensem de mero iure pertinentem contra iuris debitum possident.atque tenent, rogo, ut causa mei servicii et amoris dominum meum regem Vngarie rogatum et supplicatum habeas, ut ipsis magistris suis regiis literis firmiter dignetur iniungere, ut mihi idem tributum Wort vocatum ad suum iussum remittere debeant penitus absolutum. Insuper noveris, quod nobilis vir Wulfingus de Harsendorf homines et spe­culatores domini mei regis Vngarie de Pardan nimium aggra var et, ita quod villám et possessiones suas intendunt exire unanimiter, quod bene interciperem, sed ipsa grava­mina ex ordinacione domini mei regis Vngarie et pro suo beneplacito procedere timeo et oriri, quare peto, ut mihi intencionem et voluntatem domini mei regis in hoc facto inquirere et intimare velis, ut iuxta hoc processum meum contra antedictum Wulfingum de Harsendorf regere valeam cum fiducia pleniori. Dátum in Supronii (így) sabbato post Katherinam. Kívül : Nobili ac honesto viro amico suo karissimo Johanni filio Hainrici. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a N. Múzeumban, a Kisfaludy cs. ltárában: Pottendorfi Rudolf 1318. jan. 19-én kelt oklevélben említetik mint

Next

/
Oldalképek
Tartalom