Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

molendinorum Salomonis in Scirach comiti Endre iam supra­dicti, cum fratribus suis perpetuo possidenda. Dátum anno gracie M° CC° nonagesimo primo. Hártyaszalagon függött pecsét nyomaival ; eredetije a gr. Ester­házy cs. galanthai ltárában 27. 9. 45. Az Osl nemzetségből való Gergely Alramsi comes beleegyezését adja, hogy a Bécsújhelyi német rend szer­zetesei egy rétet Alrams mellett, bizonyos bér-fizetésért birtokukba vehessenek. i2Ç2. Nos Gregorius comes de Alrams filius Petri comitis de progenie Oschli, presentis scripti testimonio publiée pro­fitemur, quod de nostro consensu voluntario viri religiosi et discreti fratres sancte Marie, domus Theotonice in Nova Civitate comparaverunt nullo contradicente pratum quod­dam in nostra proprietate situm prope Alrams, apud Ste­phanum eiusdem ville tunc temporis iudicem filium Ottonis favente uxore sua dicta Perhta ac eius heredibus universis, de quo prato domine Hedwigi relicte quondam domini, Syffridi de Haslowe, sive eius heredibus, in festő beati Michaelis, omnibus aliis serviciis penitus exclusis, annis singulis dicti fratres solvent in censu unum talentum de­nariorum viennensis monete, nobis vero nihil, condicionibus tamen talibus interiectis, quod si forsan processu temporis nos vei nostri heredes a prefata domina vei suis heredibus alia quedam feoda, que ad nos pertinent, in loco prefato, ad que eciam pertinet dictum pratum, que prefata domina a nobis quodam censu possidere dinoscitur, ab ipsa vei eius heredibus obtinuerimus per iusticiam vei amorem, quod extunc prefati fratres nobis idem talentum denariorum de dicto prato, iure civili, annuatim persolvere teneantur, hoc eciam annotato, quod si forsitan processu temporis inter nos vei nostros heredes, et inter prefatam dominam Hed­wigim, et suos heredes, super predictis feodis et prato, quescio vei dissensio oriatur, hoc non débet dictos fratres in dicto iure eiusdem prati aliqualiter impedire; ut autem premissa emcio rata et irrevocabilis successu temporum

Next

/
Oldalképek
Tartalom