Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in salutis largitore. Congruit regié maiestati propensiori dili­gencia suorum fidelium utilitatibus et commodis vigilare, eorumque devotis peticionibus inclinari, per quos corone regié commoda efficacius procurantur. Ad universorum igitur noticiam harum serié volumus pervenire, quod accedens ad nostram presenciam comes Belud filius Belud de genere Osl, a nostra petit maiestate, ut privilégium serenissimi regis Ladizlai carissimi fratris nostri patruelis, super colla­cione quarumdam terrarum castri Supruniensis Lous, Loblu et Tord vocatarum in concambium terre sue Kechel vocate, sibi traditarum et concessum ratum habere, nostroque dignare­mur privilegio confirmare, cuius quidem privi légii tenor talis est: Ladizlaus (stb. I. IV. László királynak 1282-ben kelt adomány - levelét és az abban átirt » Dátum in Syrch in crastino Nativitatis domini* i2jj-ben kiadott oklevelét Fejér i. m. VII. 2. 57. és çj. lapokon közölve). Nos itaque atten­dentes eiusdem Belud comitis perpensam fidelitatem et felicium gestorum commendabilem claritatem, quibus ab avitis temporibus, in tota generacione sua per actus per­spicuos in omnibus regni negociis claruit ab antiquo, con­sidérantes eciam et luculencius cognoscenH quod ipsa terra Kechul castro nostro Bobuth fuerit aplicata, tamquam eidem vicinaliter adiacens, et plurimum oppoituna, peticio­nibus ipsius comitis Belud equitate et iusticia svadente favorabiliter inclinati, dictum privilégium de verbo ad ver­bum presentibus insertum, non viciatum, non cancellatum nec in aliqua sui parte diminutum, de benignitate regia ratum habentes et gratum, presentis scripti duximus patro­cinio confirmandum. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem présentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Theodorii Albensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CC° nonagesimo primo; regni autem nostri anno secundo, tercio kalendas Octobris. Vörös és sárga selyemzsinőron függött pecsét nyomaival ; eredetije a hédervári ltárban Lozsi fasc. 1, Nr. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom