Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
407. A csornai convent előtt a borsmonostori convent egyik tagja Peczöli Zárka Miklóst Zaka nevü birtok elidegenítésétől, Undi Miklós fiát Pétert s társait annak megvételétől tiltja. 140J. jul. 6. Nos conventus monasterii sancti Michaelis archangeli de Chorna memorie commendamus, quod religiosus vir fráter Martinus cellerarius monasterii sancte Marie virginis de Borsmonostra ordinis cisterciensis ad nostram veniens presenciam in sua ac conventus loci eiusdem personis per modum protestacionis nobis significare curavit, quod ipse percepisset, quomodo Nicolaus Zárka de Peczel directam medieíatem possessionis Zaka vocate in comitatu Soproniensi existentis iuribus suis ascribendo Petro filio Nicolai, Benedicto filio Valentini, Nicolao et Thome filiis Johannis de Ond precio. in perpetuum vendidissent, cum tamen tota ipsa possessio Zaka in dicto comitatu existais semper et ab antiquo ecclesie eorum prenotate fuisset et extitisset, in preiudicium et iuris derogamen eiusdem ecclesie non modicum. Unde facta huiusmodi protestacione memoratus fráter Martinus nominibus quibus supra annotatum Nicolaum Zárka et alios quoslibet a vendicione, impignoracione, perpetuacione ac alio quovismodo alienacione dicte dimidietatis iamfate possessionis Zaka, prenominatosque Petrum filium Nicolai, Benedictum filium Valentini, Nicolaum et Thomam filios Johannis et alios quoslibet ab emcione pro pignore et alio quovismodo pro se ipsis appropriacione, usurpacione, usu et occupacione, sibi ipsis statuifaccione, fructuum et quarumlibet utilitatum percepcione seque in domínium eiusdem intromissione qualitercunque factis vel fiendis prohibuit contradicendo et contradixit inhibendo coram nobis vigore presencium mediante. Dátum octavo die festi beati Petri apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo septimo. Papíron hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltárban N. R. A. 27. 52. dipl. oszt. 9329. Knauz N. Kortan 239, 1. mondja, hogy Péter apostol napja szintén jun. 29-re teendő,