Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
reverendissimi in Christo patris domini Johannis Strigoniensis archiepiscopi fratris, Ladisiai filii Johannis et Stephani filiorum condam domini Nicolai olim tavarnicorum regalium magistri similiter fratris sui carnalis in personis, onera eorumdem et gravamina per omnia in se assummens coram nobis constitutus organo vive vocis confessus extitit in hunc modum, quod ipse directam et equalem dimidietatem possessionis ipsorum Vyker vocate, in comitatu Soproniensi existentis, cum omnibus eiusdem utilitatibus et pertinenciis quibusvis, locis videlicet sessionalibus, aliisque quibusvis utilitatum integritatibus, cuius scilicet possessionis Vykeer vocate alia dimidietas per suam impignoracionem apud manus magistri Nicolai dicti Zárka de Pechei similiter cum omnibus suis utilitatibus mediantibus literarum nostrarum vigoribus in quatringentis florenis auri puri et legitimi ponderis ex eo, quia ipse eundem magistrum Nicolaum in dominio possessionis Chenc vocate, quam ipse pro eisdem quatringentis florenis eidem impignorasset tenere et conservare non valuisset, in p ignore hab eret pro sexaginta libris denariorum viennensium quamlibet sex pensis computando impignorasset, imo idem dominus Stephanus sua et dictorum superius nominatorum onera scilicet in se assummendo in personis ipsum magistrum Nicolaum contra quosvis lite mediante impetitores propriis suis laboribus et expensis in dominio eiusdem ... lis possessionis tenere et conservare assummens impignoravit coram nobis isto modo, ut a die emanacionis presencium quandocunque potuerit et voluerit, aut iidem filius et fratres sui voluerint, Iiberam et securam pro premissis quatringentis florenis auri et sexaginta libris denariorum, sed non in estimacione redimendi habeant facultatem, hoc interserto, ut quandocunque ipse aut sui filius et fratres de dicta quantitate pecunie ipsi magistro Nicolao decem libras denariorum viennensium vel novorum, aut super easdem decem libras reddere et restituere valeant, idem magister Nicolaus easdem decem libras denariorum superfluumque earumdem semper usque plenariam solucionem eiusdem quantitatis pecunie rehabere super eisdemque literas expeditorias ipsis dare, usque plenariam autem solucionem Qklevéltár Sopron vármegye történetéhez. I. köt. 37