Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

veritatem, quod omnia premissa sic et eatenus facta et per­petrata fuisse rescivissent, prout per ipsum Nicolaum queru­lose dictum extitisset; item très literas inquisitorias nostras nova facta potenciaria in se exprimentes, in diversis literis et dictis emanatis (így) in se continentes, quomodo dicti Johannes, Vgrinus et Petrus filius Johannis ad porcionem suam prefatam potenti manu venientes, quandam silvam suam Avas decidi et secari fecissent, eciam ipsi Vgrinus et Johannes quendam iobagionem suum Laurencium nomine diris verberum et vulnerum plagis sauciassent, de novo sagenas suorum iobagionum in dicta fluminali aqua dispo­sitas et preparatas exponendo, succidi fecissent et pro se succidissent, lite tamen intérim inter ipsos vigente, in grande preiudicium ipsius Nicolai eciam et periculum et iacturam suorum iobagionum insufferibilem ; unde eciam ad inquirenda premissa Blasium de Edwy iudicem nobilium cum eodem­que Georgium de Pothyond et Jósa de Vadusfalva nobiles duximus destinandos; qui demum ad nos regressi nobis unanimi voce retulissent, quod ipsi in comitatu predicta pro­cedendo ab omnibus videlicet nobilibus et ignobilibus ce­terisque cuiusvis status et condicionis dicti comitatus homi­nibus palam et occulte diligenter investigantes, omnia pre­missa et quevis premissorum singula sic.et eatenus facta , et perpetrata fuisse rescivissent, prout iuxta dicti (így) Nico­lai nobis dictum extitisset. Insuper duas literas iudiciales nobis porrigebat, quas recepimus ambas in hec verba: Nos magister Benedictus de Koppan vicecomes de Rabakuz, comitatus Supruniensis et iudices nobilium de eadem damus pro, memória, quod feria secunda proxima, die videlicet beati Jacobi apostoli Paulus Jungher, Jacobus et Petrus filii eiusdem, ac Johannes Vgrom et religiosus vir fráter Ladislaus de Linquohath, coram nobis légitime citati contra Nicolaum literatum de Kysfalud comparere debuissent; ipso termino adveniente idem Nicolaus comparuit ut debebat coram nobis, preallegati autem Paulus, Jacobus et Petrus filii eiusdem Pauli ac Johannes et Vgron et religiosus vir fráter Ladislaus non venerunt neque miserunt pro se ipsis aliquam personam responsabilem, unde eosdem et quem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom