Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

conventus de Chorna, in ducentis marcis denariorum, pos­sessionarias porciones predictorum, condam Stephani filii Stephani et Michaelis interemti in possessionibus Peresnye, Zyrak, Chalad et Vezeken habitas, ad ipsos eisdem defunctis de iure devolutas, eidem nobili'domine matri eiusdem Mi­chaelis tamdiu, donec de eisdem ducentis marcis denariorum satisfacere posset et valeret, dedisset et assignasset, tamen eadem nobilis domina relicta ipsius condam Stephani nunc vero consors Ladislai de Harka et idem Ladislaus alias porciones ipsorum possessionarias in possessionibus Vezeken predicta, unam sessionem ab aquilone, in qua Johannes dictus Fekete resideret ac in Kuzepgyuro emticia necnon Thomay aliter Zyrakfelde vocatas iuxta Cher adiacentem poten­cialiter et sine lege pro se ipsis occupassent occupatisque uterentur de presenti, in eorum preiudicium et damnum valde ingens. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus unum vei duos ex vobis transmittatis, qui (ab omnibus), quibus incumbit, meram de premissis experiantur veritatem, quam tandem regni nostri palatino more solito rescribatis. Dátum Zoly, in vigiha festi Epipha­niarum domini, anno domini M° CCCC 0 quinto. Nos igitur mandatis vestre excellencie in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, Stephanum de Velchei unum ex nobis, ad premissa peragenda nostro pro testimonio fidedignum duxi­mus destinandum, tandem idem exinde ad nos reversus retulit nobis eo modo, quod ipse in festő Kathedre beati Petri apostoli in comitatu Soproniensi pariter procedendo ab omnibus videlicet nobilibus et ignobilibus, a quibus decuisset, talem scivisset veritatem, quod omnia premissa et quevis premissorum singula sic facta fuisse scivisset, prout regié dictum extitisset maiestati. Dátum in Cheppregh, feria secunda proxima post dominicain Invocavit, anno domini supradicto. Papiion, hátlapján három pecsét maradványaival ; eredetije a gr. Esterházy cs. galanthai ltárban. 28. 15. A Répcze-Szemerei határban a tag­osztály előtti időkig a Tomaji és Cseralatti dűlök ismeretesek voltak.

Next

/
Oldalképek
Tartalom