Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

392. A pozsonyi káptalan előtt Pirichendorfi. vagy Zeki Conrad, Zek nevü birtok felerészét, a Sár vagy Lajtahegy felől, Kishöfleini Beled fiának Gergelynek elzálogosítja. 1404. dec. 13. Universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie Posoniensis salutem in omnium salvatore. Ad universorum igitur noti­ciam tam presencium quam futurorum hárum serié volumus pervenire, quod Conradus dictus Sberczer de Pirichendorff alias de Zeky in comitatu Soproniensi pro se personaliter, et pro domina Katherina consorte sua, cuius onus et grava­men super se assummebat, in nostri presencia constitutus ministerio vive vocis fassus est in hunc modum, quod ipse cum consensu et bona voluntate Michaelis filii Nicolai et Petri filii eiusdem Michaelis de dicta Zeek medietatem iamdicte possessionis Zeky videlicet lineam a parte posses­sionis Sarhegh alio nomine Laytaperg scilicet viginti sex medios laneos in eadem linea sitos et existentes, exceptis duobus mediis laneis, in quorum uno Perendorffar et in alio vero Lueger haberent residenciam, ac duos integros laneos in campo sitos cum omnibus utilitatibus eorumdem videlicet terris arabilibus cultis et incultis, pratis, silvis, nemoribus, pecorum pascuis, aquis et quibuslibet utilitatibus, prout ipse Conradus et antecessores sui hactenus habuissent et posse­dissent, a festő beati Nicolai confessons nunc proxime preterito incipiens Gregorio filio Beled de Kyshefflingh et suis heredibus ac posteritatibus universis pro ducentis libris denariorum viennensium bone monete pignori obligasset imo obligavit et ad utendum collocavit coram nobis tali modo, quod quandocunque idem Conradus ac domina con­sors eiusdem ipsorumque heredes dictam medietatem pos­sessionis Zeky. ut prefertur, cum suis utilitatibus cum dictis ducentis libris denariorum viennensium redimere voluerint, tunc semper octavo die predicti festi beati Nicolai confes­sons redimere possint ab eodem, si vero redimere non possent aut non curarent, extunc tamdiu possiderent, donec eidem dicte ducente libre denariorum viennensium pcrsol­36*

Next

/
Oldalképek
Tartalom