Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

bilibus cultis et incultis, necnon quibuslibet pertinenciis et integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad dictam porcionem possessionariam spectantibus sub eisdem metis et cursibus metarum, quibus ipsi hactenus habuissent et possedissent nobilibus viris Bolfgongh alio nomine Gangéi Wel Schibenhyerter dictis de Sichisdorf ipsorumque here­dibus et posteritatibus universis pro centum et nonaginta octo libris denariorum viennensium dédissent et vendidissent, imo dederunt et vendiderunt iure perpetuo et irrevocabiliter coram nobis tenendam, habendam pariter et possidendam, tali tamen condicione interposita, quod quandocumque pre­dicti Gangéi et Wel Schibenhyerter predictam porcionem possessionariam vendere vel impignorare vel quovismodo alienare niterentur, tunc heredibus et consanguineis ac proximis predictorum Michaelis et Petri vendere vel impignorare teneantur, ubi autem heredes et consangvinei ac proximi prefatorum Michaelis et Petri prelibatam por­cionem possessionariam emere et recipére ad se non pos­sent aut non curarent, extunc memorati Gangéi et Wel annotatam porcionem possessionariam cuicunque voluerint vendendi vel impignorandi et a se quovismodo alienandi omnimodam habebunt facultatem; assummentes iidem Mi­chael et Petrus prelibatos Gangéi et Wel ipsorum heredes et posteritates ab omnibus amicis et proximis ipsorum ra­cione prémisse porcionis possessionarie molestare volentibus ubique defensare et expedire propriis eorum laboribus et expensis. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam présentes concessimus literas sigilli nostri pendentis et auten­tici munimine roboratas. Dátum feria quarta videlicet in festő beaté Cecilie virginis et martyris, anno domini Mille­simo quadringentesimo secundo. Zöld zselyem zsinóron függő pecsétje elveszett; eredetije az orsz. ltárban N. R. A. 621. 15. dipl. oszt. 8764.

Next

/
Oldalképek
Tartalom