Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

facie eiusdem terre contenciose secundum continenciam privilegii eiusdem magistri Moys reambulande et restituende duximus transmittendos, volentes omnibus et singulis sua queque reddere iusticia mediante. Qui quidem homo domini régis et noster pariter cum testimonio predicti capituli et prefatis iobagionibus castri Supruniensis exsecuto et ex­pedito negocio huius terre, demum ad nos reversi con­corditer retulerunt, in fide deo débita et corone per hos specialiter requisiti, quod quia predictam particulam terre secundum tenorem privilegii magistri Moys invenissent fore et esse hereditariam Dionisii comitis antedicti, sicut id pre­dictum privilégium plenius declarabat, eandem terram, super qua quescio vertebatur, rhetis distinctam, quarum eciam metarum cursus in eodem privilegio continetur, eidem comiti Dionisio reliquissent perpetuo et pacifice possidendam ; que quidem mete taliter distinguntur : videlicet incipitur a parte orientali, iuxta fluvium Rabcha, sub quadam arbore piri, ubi sunt due mete terrée antique, deinde parum proceditur ad quoddam fossatum, ubi sunt due mete terrée, ex hinc in eodem fossato, ubi quedam arbores parvule continentur, itur directe ad caput cuiusdam piscine Kendurattou vocate, que est Dionisii antedicti, abhinc per quoddam fossatum venitur ad quendam monticulum, qui arari consvevit, ubi sunt due mete iuxta quandam salicem, exinde dirigitur versus occidentem ad quasdam arbores piri, ubi cursus metarum incidit iterum ad fossatum, per quod cum con­tinuis metis in virgulto curritur ad virgultum Scemere, ubi eciam terminatur. Nos vero ex officio ordinis iudiciarii cupientes facere iusticiam, que debebatur, predictis custodi­bus silve super dicta particula terre silencium perpetuum imposuimus sentencialiter decernendo. In cuius memóriám rei et perpetuam firmitatem présentes nostro sigillo dedi­mus communitas. Anno domini M° CC° LXX° nono V° ca­lendas Juny. László soproni főispánnak 1283. febr. 27-én kelt átiratából; 1. alább

Next

/
Oldalképek
Tartalom