Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
332. A vasvári káptalan előtt Frankói András és fia László, Frankó, Gyiróth és Ombus nevü birtokok egy harmad részét, Frankói Antalnak és Benedeknek átengedik. 1386. jan. 20. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commendantes significamus quibus expedit universis presencium per tenorem, quod Benedicto filio Johannis filii Geus et Anthonio filio Michaelis filii dicti Johannis de Franklo ab una, parte vero ab altéra Andrea filio Petri et Ladislao filio eiusdem de eadem Franklo, coram nobis personaliter constituas, confessum extitit per eosdem pariter et assertum eo modo, ut ipsi ordinantibus plurimis probis et nobilibus viris super universis causis usque ad hec tempóra inter se iniuriose habitis, signanter super facto possessionum Franklo predicte, Gerolth et Ombus vocatarum in comitatu Supruniensi habitarum, in quarum facto inter ipsos litis matéria suscitata diuciusque ventillata extitisset concordassent et concordarunt coram nobis isto modo, ut iidem Andréas et Ladislaus filius suus universas et quaslibet literas ipsorum tam regias quam capitulorum et conventuum ac aliorum iudiciariorum et iudicum regni in facto premissarum possessionum per ipsos et condam dominum Stephanum archiepiscopum Colociensem proximum eorum usque emanacionem presencium sub quacunque forma verborum contra annotatos Benedictum et Anthonium ac eorumdem predecessorum confectas et emanatas cassas et vanas ac frivolas viribusque carituras commiserunt, nec non rectam et equalem terciam earumdem possessionum partem pleno iure prefatis Benedicto et Anthonio, eo quod easdem in toto earumdem et ipsorum predecessorum fuisse agnovissent et remiserunt et resignarunt, hoc declarato, quod iidem Benedictus et Anthonius ipsos Andreám et Ladislaum filium suum in aliis duabus partibus possessionum predictarum laboribus et instrumentis contra quoslibet lite mediante inquiétantes conservare easdemque possessiones a manibus aliorum de presenti deliberare teneantur, prout per partes predictas extitit ordinatum et Oklevéltár Sopron vármegye történetéhez. I. köt. 31