Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
sionem Balenthfelde vocatam Ín dicto comitatu Soproniensi inter predictas possessiones Pwnnye et Los vocatas habitam, condam prefati Johannis filii Jacobi de Gyuro hominis sine herede decessi, prelibatis magistris Johanni, Nicolao et Paulo filiis Johannis de Ayka ipsorumque successoribus pro fidelibus servicüs ipsius Johannis, in predicta feria sexta post iamdictum festum Pasche domini in predicto anno eiusdem proxime transacto preteritum, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis sub suis veris métis et antiquis, ut premittitur, perpetuo contulerit, tamen quia idem dominus noster rex Lodovicus prius et in antea, videlicet feria sexta proxima ante dictam dominicam Judica in eodem anno domini proxime elapso preterita, dictam possessionem Loos vocatam in sepedicto comitatu Soproniensi existentem, memoratorum Andrée et Johannis filiorum Jacobi, hominum sine heredum solacio defunctorum, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciarum integritatibus sub eisdem métis et metarum distinccionibus, quibus ipsa possessio Loos per predictos • filios Jacobi habita fuisset et possessa prefato comiti Nicolao ac filiis suis prelibatis ipsorumque successoribus et successorum posteritatibus iure perpetuo dédisse, donasse et contulisse ex predictis literis per ipsum procuratorem dicti comitis Nicolai de Zech productis reperiebatur, prefatus eciam procurator ipsius comitis Nicolai eandem possessionem Balenthfelde ad dictam possessionem Loos pertinere, intraque metas eiusdem adiacere, ut premittitur, referebat, prelibatusque procurator memoratorum Johannis et Nicolai per nos trina vice imo pluries legitimé requisitus, eosdem Johannem et Nicolaum dominos suos, hoc ut eadem possessio Balenthfelde vocata ab ipsa possessione Loos per se alia et metaliter distincta possessio sit et existât, intraque metas eiusdem possessionis Loos non adiaceret, nullo literali vei aliquo alio evidenti documento ad tunc vei in futurum comprobare non posse indicarat, pro eo prefatus dominus noster rex Ludovicus prenotatam possessionem Balentfelde appellatam, per nos et regni proceres nobiscum in examine ipsius cause existentes prévus racionibus ad dictam possessionem Loos vocatam prius per ipsum