Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
exemtam, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis universis, sub eisdem métis et terminis, quibus eadem terra primitus limitára extitit et in posterum nascituris dedimus, donavimus et contulimus iure perpetuo et inrevocabiliter possidendam. Ut igitur huius nostre donacionis seu collacionis séries robur optineat perpetuum, nec processu temporum per quempiam retractari possit vei revocari, présentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedicti sancte Striagoríiensis ecclesie electi, prepositi Budensis et aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CC° LXX° quarto, quarto calendas Április, regni autem nostri anno secundo ; venerabilibus patribus Stephano Colochensi et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Vespremiensi aule nostre cancellario, Philippo Vaciensi aule domine regine consortis nostre carissime cancellario, Lodomerio Waradiensi, Timotheo Zagrabiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsilvano episcopis ecclesias dei féliciter gubernantibus ; Dionisio palatino comité de Okylic et iudice cumanorum, Henrico bano tocius Sclavonie, Nicolao voiavode Transsilvano comité de Zonuk, Joachino magistro tavarnicorum nostrorum comité de Plys, Nicolao iudice curie nostre comité de Kecke, Paulo bano de Zeurino, Renoldo magistro dapiferorum nostrorum comité Zulgageuriensi, Herbordo magistro pincernarum (így) nostrorum comité de Barana, Nicolao magistro pincernarum nostrorum, Johanne comité Suproniensi, Gregorio comité Castriferrei, Moys comité Simigiensi, Dedalo comité Zaladiensi et aliis quam pluribus comitatus regni nostri tenentibus et honores. A pecsét sárga, vörös és zöld selyem zsinóron függött ; eredetije a hédervári ltárban, «Hédervary rész« 3. 1. Megvan u. o. egy 1349-ki átiratban is.