Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

preteritis in congregacione domini Nicolai Konth condam palatini, anno eodem in comitatu Soproniensi per ipsum celebrata, cum iudicio trium marcarum coram eodem domino Nicolao Konth palatino, in curia regia exhibere assumsisse et non exhibuisse, exhibicionem literarum eiusdem domini palatini coram ipso domino Ladislao palatino déclarassent, ideo ipse Ladislaus palatínus iudicans commisisset eo modo, quod prefati magistri Nikkul et altér Nikkul dicta eorum in­strumenta, si qua in facto possessionum predictarum haberent confecta, in octavis diei medii Quadragesime tunc venturis cum iudicio trium marcarum eidem domino Ladislao palatino et parti adverse persolvendarum exhibere tenerentur coram ] pso, ut his visis iudicium et iusticiam facere valeret inter partes, dictante iuris equitate ; et quia predicti Nikkul et altér Nikkul predictum iudicium trium marcarum eidem domino palatino et parti adverse prius persolvere debentes non persolvissent, ideo octavis in eisdem cum duplo ipsis persolvere tenerentur. A quibus quidem octavis diei medii Quadragesime dum ipsa instrumentális exhibicio inter ipsas partes, primo iuxta continencias literarum eiusdem domini Ladislai palatini, demum vero ipso domino Ladislao palatino de eadem honoris in domínium regni Rescie (így) per regiam maiestatem sublimato et ipso honore palatinatus dícto domino, Emerico dato secundum séries literarum eius­dem domini Emerici palatini dilatoriarum diversi modo venti­lando, ultimo inter dictos Tyuan et Michaelem actores ab una et inter prefatum Nikkul filium Laurencii in causam attractum parte ab altéra, ad octavas festi Epiphaniarum domini tunc venturi, similiter iuxta continenciam literarum eiusdem domini Emerici palatini dilatoriarum, prorogative devenisset ; ad quas tandem octavas festi Epiphaniarum do­mini prefatus Nikkul filius Laurencii, per Petrum filium Chama, legitimum procuratorem prefatorum Tyuan et Michaelis con­gruis diebus ipsarum octavarum coram eodem domino Eme­rico palatino expectatus suam in presenciam dicta sua in­strumenta exhibiturus non venisset nec misisset, sed se mediantibus dictis literis eiusdem domini Emerici palatini iudicialibus in iudiciis permisisset aggravari. Quibus quidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom