Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
Et post hec ipsius evocacionis seriem cum nomine evocati ad easdem octavas eidem domino palatino amicabiliter rescribatis ; présentes autem absentibus sigillis nostris sigillis Georgii Bubeek magistri tavarnicorum reginalium fecimus consignare. Dátum in Wysegrad, decimo nono die termini prenotati, anno domini M° CCC° septuagesimo quinto. Papíron, zárlatán Bebek György királynői tárnokmester meglehetősen ép pecsétjével; eredetije az orsz. ltárban, curiai osztály. 291. Pál bakonybeli apát Árpás nevű birtok után fizetendő bérre nézve Simon bán fiaival újabb szerződést köt. Bakonybél, 13/$' oc l' 2 ®' Nos Paulus permissione divina abbas monasterii sancti Mauricii de Beel memorie commendantes significamus quibus expedit per présentes, quod licet bone memorie dominus Simon condam banus maritimus singulas duas marcas denariorum, quas annis singulis iuxta seriem et continenciam literarum pie recordacionis domini Nicolai abbatis predecessoris nostri, et nostri conventus necnon conventus ecclesie sancti Martini de sacro monte Pannonié exinde confectarum et transscriptarum, tempore medii Quadragesime nobis et dicto monasterio nostro solvere tenebatur et debuisset, racione conductorie conservacionis possessionis dicti monasterii nostri Arpas vocate iuxta Raba fluvium existentis, ab aliquibus annis citra, plene et débite solvere negligendo, in duodecim marcis denariorum et paulo plus, ac per consequens in duplo earumdem debitor nobis dictoque monasterio nostro remansisset, cuiusmodi quidem debiti pretextu filios eiusdem non indebite impetere potuissemus pariter et gravare, perpensis tamen et in memóriám reductis sincero affectu et amicabili favore, quibus ipse dominus banus a pluribus retroactis temporibus, quoad vixit nostris predecessoribus et nobis ecclesieque nostre affuit et adhesit, quibusque modo simili vir, nobilis magister Johannes filius suus nobis complacere et adesse velle promisit, promissionibus huiusmodi, et attentis précibus eiusdem benivole inclinati, receptis ab eodem magistro Johanne et plene habitis sex