Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
magnificus dominus Johannes Chuz banus maritinus (így) pro se personaliter, pro Nicolao vero filio, item Lenhardo filio Petri et Thoma filio Laurencii nepotibus sine literis procuratoriis, quorum tamen honus et gravamen per omnia super se assumsit, nec non Nicolaus et Petrus filii Chamaz, filii Pauli dicti Chuz nostri in presencia personaliter constituti oraculo vive vocis confessi extiterunt eo modo, ut ipse (így) quandam possessionem Sydan vocatam in comitatu Soproniensi adiacentem, apud manus ipsorum mediantibus quorundam literalium instrumentorum vigoribus habitam, cum omnibus suis utilitatibus et quibusvis attinenciis monasterio beaté Marie virginis de Borsmonustura et per consequens religiosis viris domino Johanni abbati ac aliis in eodem deo famulantibus, quorum domínium et iurisdiccioni revolvere cognitum extitisset, remisissent et resignassent, imo excipientes omne dominium et manus suas ab eadem, receptis ab eisdem domino abbate septuaginta talentis promtorum denariorum latorum viennensium, pro quibus eadem possessio ipsis obligata extitisset, remiserunt et resignarunt coram nobis vigore presencium mediante. In cuius rei memóriám perpetuamque fïrmitatem présentes concessimus literas nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas medioque alphabeto intercisas. Datum feria secunda proxima post dominicam Iudica, anno domini Millesimo CCC° LXX° quarto ; honorabili viro domino Stephano preposito, viris discretis magistris Petro cantore, Michaele custode et Paulo decano ceterisque canonicis ecclesie nostre existentibus. Függő pecséttel ; eredetije az orsz. kárban Borsmonostor 27. 35. dipl. oszt. 6191. 289. I. Lajos király előtt a Kanizsay családheliek azért, hogy Ebörgőczi János és András Ebörgőcz és Dág nevü birtokait valamint Muzsaj és Rejtők nevü birtokokba?i bizonyos zálogos részt tulajdanúl elnyerték, az Ebőrgőczieknek Sopron városában egy curiátés Czenk nevü birtokhoz való jogukat átengedik. Visegrád, 1375. mart. 7. Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie Polonie Dalmacie etc. significamus tenoré presencium quibus expedit