Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
sensum (így) habuissemus, ad ipsam terram contenciosam personaliter accessimus, et nos eandem métis et fossatis invenimus circumdatam, quam Dionisius suam esse asserebat hereditariam ; sed quia de iusticia parcium ignorabamus, nos tale iudicium fecimus inter partes, quod accédèrent ad eandem Petrus filius Vrkund, Paulus et Woytha filii eiusdem, Egidius filius Pouus de Byk, iobagiones castri Supruniensis, cum aliis iobagionibus ipsius castri, qui présentes erant in iudicio, et scirent sub fide eorum deo débita, et sub fidelitate régie corone consveta, si ipsa terra contenciosa sit predictorum custodum silvarum, aut sit terra hereditaria Dionisii antedicti, qui demum una cum partibus predictis redeuntes, sub fide et fidelitate predictis retulerunt, quod ipsam terram invenissent fore de terra hereditaria Dionisii prenotati, et sub his metis distingendo, que subscribuntur, reliquissent Dionisio memorato : incipiens a parte orientali iuxta fluvium Rabucha, sub quadam arbore piri, ubi sunt due mete terrée antique, deinde parum procedendo, vadit ad quoddam fossatum, ubi sunt due mete terrée ; deinde in eodem fossato, ubi quedam arbores parvule continentur, vadit directe ad caput cuiusdam piscine Kendurattho vocate, que est Dionisii antedicti, ab hinc per quendam fossatum vadit ad monticulum, quem arare consueverunt, ubi sunt due mete iuxta quandam salicem, deinde vadit versus occidentem, ad quasdam arbores piri, ubi incidit iterum ad fossatum, per quod cum continuis metis in virgulto vadit ad virgultum Zemere, ubi terminatur. Dátum in Bobuth, in festő purificacionis beaté virginis, anno domini M 0 CC U septuagesimo secundo. Hártyaszalagon függött pecsét nyomaival ; eredetije a Kisfaludy cs, ltárában a N. Múzeumban. 25. V. István király Eund nevü soproni várföldet a Pápa nemzetségből való Lampert fiának Pálnak adományozza. 1272. Quoddam privilégium domini Stephani dei gracia condam incliti regis Hungarie clare memorie in anno domini 3*