Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

243. /. Lajos király Ebörgőczi Andrásnak és Jánosnak, kik magukat a bolgár hadjáratban Himfi Benedek bodonyi kapitány szolgálatában kitüntették, megkegyel­mez sj'ószágaikat visszaadatni rendeli. Bodon (Viddin) vára eló'tt, 1365. jun. 4. Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie memorie com­mendantes presencium tenoré significamus universis, quod nos Andreám filium Stephani filii Jekkul ac Johannem filium alterius Stephani filii eiusdem Jekkul de Ebergeuch, comi­tatus Soproniensis, sicut de regia benignitate nostra ad suplicacionem fidelis nostri dilecti Benedicti filii Pauli filii Heem nunc capitanei ciyitatis nostre Bodoniensis ac eius districtus, sic eciam pro fidelibus serviciis magistri Stephani filii Benedicti de Syra ac eorumdem Andrée et Johannis famulorum suorum tempore presentis nostri exercitus in ob­tencione dicte civitatis nostre Bodoniensis, subiugacione regni nostri Bulgarie inter cetera nobis et corone nostre sacre exhibitis per ipsos et impensis, a labe et nota proscripcionis, quam ipsi Andréas et Johannes in congregacionibus palatina­libus ac comitum parochialium et iudicum nobilium quorum­cunque comitatuum specialiter autem dicti comitatus Sopro­niensis in eodem comitatu Suproniensi et alias celebratis generalibus incurisse dignoscebantur eximentes, et eripientes, liberavimus et expiavimus, ac remissis penitus et indultis ipsis omnibus eorum excessibus et debitis pro quibus, usque nunc fuerunt proscripti et registrati, capitibus ipsorum simulcum universis possessionibus et iuribus eorum posses­sionariis gráciám et misericordiam fecimus specialem, resti­tuentes ipsos famé et statui suis pristinis. Quelibet eciam registra et literas in facto dicte proscripionalis quoad capita eorum se tendencia cassantes mortuas reliquimus et comrni­simus ac viribus omnino caritura, presencium mediante, ita tamen, quod iidem Andréas et Johannes se deinceps a casu simili teneantur innoxios custodire. Datum ante prefatam civitatem nostram Bodoniensem. feria quarta proxima post festum Pentheçostes, anno domini M 0 ÇÇC° LX° quinto,

Next

/
Oldalképek
Tartalom