Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
scire potuissent, sic scivissent, quod Johannes filius Stephani filii Herbordi usque. sibi vita (comes) extitisset, ipso vero decesso domina consors sua ac Herbordus et Franciscus filii eiusdem Johannis predictam possessionem Ilmeuch ecclesie sancti Michaelis archangeli de dicto Castroferreo occupassent, occupatamque detinuissent, fructus et utilitates eiusdem potencialiter et indebite percipiendo, in preiudicium et damnum capituli supradicti. In alterius vero scilicet vestre inquisicionali litere serié anno in presenti emanate, inter alia expresse vidimus contineri, quod homo regius et vestrum testimonium, in ipsis literis vestris nominati, feria sexta proxima ante octavas festi Pasche domini proxime preteritas, ad comitatum Supruniensem accedendo a vicinis et commetaneis ac ab aliis, quibus decuisset, diligenter inquirendo, sic scivissent, quod Johannes filius Stephani de Chaua et per consequens Herbordus ac Franciscus filii sui fructus et quaslibet utilitates possessionis Ilmeuch vocate capituli ecclesie Castriferrei, in comitatu Supruniensi habite, a congregacione domini Nicolai Konth palatini in dicto comitatu Supruniensi celebrata, incipiens, potencialiter, lite inter eos pendente, usi fuissent in grande preiudicium iuris eorumdem; quarum quidem literarum exhibicionibus factis prenominati procuratores sepedicti capituli ecclesie Castriferrei eidem capitulo iusticie complementum in premissis per nos postularunt elargiri. Quibus perceptis prenominatus Laurencius sclavus famulus predictorum Herbordi et Francisci filiorum Johannis in personis eorumdem literas predicti domini nostri regis Lodovici nobis presentavit, in quibus idem dominus noster rex nobis et aliis regni sui iusticiariis in eo firmis dabat in preceptis, quatenus Herbordum et Franciscum filios Johannis filii Stephani in tenera etate constitutos, tamdiu quousque iidem legitimam pervenerint ad etatem in nullis causarum articulis, exceptis causis tempore patris eorum iniciatis, novis possessionum occupacionibus et iniuriis quibuspiam sub confidencia earumdem literarum suarum regalium inferendis, presummemus quoquomodo iudicare; et (licet) pro predictis Herbordo et Francisco filiis Johannis prémisse litere regales graciose in eo, ut ipsos