Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

sorúm noticíam tenoré presencium volumus pervenire, quod viris religiosis fratre Johanne venerabili abbate, Dethmaro subpriore, Lazaro magistro operis et Blasio celerario mo­nasterii de Monte sancte Marie ordinis cisterciensis pro se et conventu eiusdem mo nasterii fratribus suis ex una parte, et comité Petro castellano Supruniensi ex altéra, coram nobis personaliter constitutis, iidem venerabilis abbas, Dethmarus subprior, Lazarus magister operis et Blasius celerarius, quandam possessionem monasterii sui prefati Dag nomine, a nobili viro Doncus bano clare memorie, ipsius monasterii fundatore collatam, ut asserunt, sitam in comitatu Supruniensi prope castrum, in commetaneitate civium Supruniensium et terre Luer, vicine terre ipsorum civium, ab oriente terre ipsius comitis Petri acquisicione similiter Dag vocate a meridie directe et ab occidente, cruciferorum de Suprunio, terre Gyula et terre Merth ac Nicolai filiorum Keseud a plaga septemtrionali, sicut dicunt successive adiacencium existentem, se et fratres suos, pre­dictum conventum comiti Petro memorato confessi sunt vendidisse, in eisdem métis et terminis, quibus eam ipsum monasterium a tempore predicti Doncus bani patroni sui usque modo dinoscuntur possedisse, perpetuo pacifice possi­dendam, pro triginta tribus marcis, quas idem abbas et fratres sui prenominati suo proprio et fratrum suorum sepe­dicti conventus nomine, ab eo in nostra plena presencia receperunt, pro qualibet marca decem pensis denariorum viennensium computatis; assummentes, ut si quispiam eun­dem comitem Petrum occasione ipsius possessionis inquie­tare voluerit, ipsi eum módis omnibus debeant expedire. Quam quidem possessionem Dag se vendicioni exposuisse dixerunt necessitate aliqua non urgente, sed sola intencione ipsius precio aliam possessionem viciniorem ac commo­diorem supradicto monasterio comparandi. Ut igitur huius rei séries perpétue robur optineat firmitatis, ad parcium peticionem in eiusdem rei memóriám, présentes dedimus literas sigilli nostri munimine roboratas, anno dominice incar­nacionis Millesimo ducentesimo sexagesimo quinto ; Chepano preposito, Jurkone cantore, Hectore custode existentibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom