Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

legitimum procuratorem inhibi (így) constitutum habuissent, imo eciam filii sui propter inbecillitatem etatis eorum et in facie in aliquibus eorum causis valerent constituere procura­torem, sicuti eciam eisdem in nostri presencia adductis et astantibus nobis patuit evidenter; retulit eciam eadem domina, ut si quis in facie dicte possessionis quovis colore nominibus filiorum suorum et ipsius aliquam contradiccionem fecisset, ipsam prohibicionem non ex filiorum suorum et ipsius scitu, consensu et voluntate fecisset, nec nunc recapti­vacioni et statucioni predicte possessionarie porcionis pro eodem capitulo factis in aliquo obviaret; super quibus omnibus a nobis literas nostras sibi et dictis filiis suis dari postulavit, quas concessimus communi iusticia svadente. Dátum in dominica Invocavit, anno domini M° CCC° LX° tercio. Alterius vero litere videlicet dictorum vicecomitis et iudicum nobilium comitatus Supruniensis séries inter cetera denotarat, quod Valentinus filius Johannis deVeyke, ad infrascriptam inquisicionem faciendam per ipsos vice­comitem et iudices nobilium predicti comitatus Supru­niensis de sede eorum iudiciaria transmissus, die dominica proxima post dictum festum purificacionis beaté Marie virginis nunc proxime preteritum accedendo et circueundo, sicut a nobilibus et ignobilibus ac cuiusvis status et digni­tatis hominibus provincie clericis simul et laicis specialiter a vicinis et commetaneis, diligenti inquisicione palám et occulte facta, prout scire potuisset, sic scivisset, quod nobilis domina relicta ac Franciscus et Herbordus filii Johannis filii Stephani de Csaua possessionem capituli Castriferrei Ilmeuch vocatam, in dicto comitatu Supruniensi iuxta lacum Ferteu vocatum existentem, nunquam in preiudicium et derogamen atque contra prohibicionem eiusdem capituli usi extitissent, nec uti fecissent, nec aliquod turbacionis vel molestie ipsis et ad se pertinentibus in facto eiusdem pos­sessionis Ilmeuch intulissent, vel inferri fecissent, sed innocen­tes essent in premissis penitus et immunes nobilis domina et filii sui supradicti. Quibus quidem literis exhibitis et expositis annotati procuratores ipsius capituli Castriferrei super premissis iuxta preexhibitarum literarum continencias

Next

/
Oldalképek
Tartalom